[["P. OVIDI NASONIS FASTORVM LIBER QVINTVS",{"entites":[]}],["Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi?",{"entites":[]}],["     non satis est liquido cognita causa mihi.",{"entites":[]}],["ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,",{"entites":[]}],["     cum videt ex omni parte, viator, iter,",{"entites":[]}],["sic, quia posse datur diversas reddere causas,               5",{"entites":[]}],["     qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet.",{"entites":[]}],["dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes,",{"entites":[[8,43,"LOC"]]}],["     grata Medusaei signa, tenetis, equi.",{"entites":[]}],["dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit",{"entites":[]}],["     prima (silent aliae, dictaque mente notant):               10",{"entites":[]}],["'post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo",{"entites":[]}],["     inque novas species omne recessit opus,",{"entites":[]}],["pondere terra suo subsedit et aequora traxit:",{"entites":[]}],["     at caelum levitas in loca summa tulit;",{"entites":[]}],["sol quoque cum stellis nulla gravitate retentus               15",{"entites":[]}],["     et vos, Lunares, exsiluistis, equi.",{"entites":[]}],["sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo",{"entites":[]}],["     sidera cedebant: par erat omnis honos.",{"entites":[]}],["saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,",{"entites":[]}],["     ausus de media plebe sedere deus:               20",{"entites":[]}],["nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,",{"entites":[]}],["     et Themis extremo saepe recepta loco est,",{"entites":[]}],["donec Honor placidoque decens Reverentia voltu",{"entites":[]}],["     corpora legitimis imposuere toris.",{"entites":[]}],["hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes,               25",{"entites":[]}],["     quaque die partu est edita, magna fuit.",{"entites":[]}],["nec mora, consedit medio sublimis Olympo",{"entites":[]}],["     aurea, purpureo conspicienda sinu;",{"entites":[]}],["consedere simul Pudor et Metus. omne videres",{"entites":[]}],["     numen ad hanc voltus composuisse suos.               30",{"entites":[]}],["protinus intravit mentes suspectus honorum:",{"entites":[]}],["     fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.",{"entites":[]}],["hic status in caelo multos permansit in annos,",{"entites":[]}],["     dum senior fatis excidit arce deus.",{"entites":[]}],["Terra feros partus, immania monstra, Gigantas               35",{"entites":[]}],["     edidit ausuros in Iovis ire domum.",{"entites":[]}],["mille manus illis dedit et pro cruribus angues,",{"entites":[]}],["     atque ait \"in magnos arma movete deos.\"",{"entites":[]}],["exstruere hi montes ad sidera summa parabant",{"entites":[]}],["     et magnum bello sollicitare Iovem;               40",{"entites":[]}],["fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce",{"entites":[]}],["     vertit in auctores pondera vasta suos.",{"entites":[]}],["his bene Maiestas armis defensa deorum",{"entites":[]}],["     restat, et ex illo tempore culta manet.",{"entites":[]}],["assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos,               45",{"entites":[]}],["     et praestat sine vi sceptra timenda Iovi.",{"entites":[]}],["venit et in terras: coluerunt Romulus illam",{"entites":[]}],["     et Numa, mox alii, tempore quisque suo.",{"entites":[]}],["illa patres in honore pio matresque tuetur,",{"entites":[]}],["     illa comes pueris virginibusque venit;               50",{"entites":[]}],["illa datos fasces commendat eburque curule,",{"entites":[]}],["     illa coronatis alta triumphat equis.'",{"entites":[]}],["finierat voces Polyhymnia: dicta probarunt",{"entites":[]}],["     Clioque et curvae scita Thalia lyrae.",{"entites":[]}],["excipit Uranie: fecere silentia cunctae,               55",{"entites":[]}],["     et vox audiri nulla, nisi illa, potest.",{"entites":[]}],["'magna fuit quondam capitis reverentia cani,",{"entites":[]}],["     inque suo pretio ruga senilis erat.",{"entites":[]}],["Martis opus iuvenes animosaque bella gerebant,",{"entites":[]}],["     et pro dis aderant in statione suis;               60",{"entites":[]}],["viribus illa minor nec habendis utilis armis",{"entites":[]}],["     consilio patriae saepe ferebat opem;",{"entites":[]}],["nec nisi post annos patuit tunc curia seros,",{"entites":[]}],["     nomen et aetatis mite senatus habet.",{"entites":[]}],["iura dabat populo senior, finitaque certis               65",{"entites":[]}],["     legibus est aetas unde petatur honor,",{"entites":[]}],["et medius iuvenum, non indignantibus ipsis,",{"entites":[]}],["     ibat, et interior, si comes unus erat.",{"entites":[]}],["verba quis auderet coram sene digna rubore",{"entites":[]}],["     dicere? censuram longa senecta dabat.                70",{"entites":[]}],["Romulus hoc vidit selectaque pectora patres",{"entites":[]}],["     dixit: ad hos urbis summa relata novae.",{"entites":[]}],["hinc sua maiores tribuisse vocabula Maio",{"entites":[]}],["     tangor, et aetati consuluisse suae.",{"entites":[]}],["et Numitor dixisse potest \"da, Romule, mensem               75",{"entites":[]}],["     hunc senibus\", nec avum sustinuisse nepos.",{"entites":[]}],["nec leve propositi pignus successor honoris",{"entites":[]}],["     Iunius, a iuvenum nomine dictus, habet.'",{"entites":[]}],["tunc sic, neglectos hedera redimita capillos,",{"entites":[]}],["     prima sui coepit Calliopea chori:               80",{"entites":[]}],["'duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,",{"entites":[]}],["     qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis;",{"entites":[]}],["hinc sata Pleione cum caelifero Atlante",{"entites":[]}],["     iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit.",{"entites":[]}],["quarum Maia suas forma superasse sorores               85",{"entites":[]}],["     traditur et summo concubuisse Iovi.",{"entites":[]}],["haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes",{"entites":[[0,83,"LOC"]]}],["     aetherium volucri qui pede carpit iter;",{"entites":[]}],["Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens",{"entites":[]}],["     rite colunt, luna credita terra prior.               90",{"entites":[]}],["exul ab Arcadia Latios Euander in agros",{"entites":[[0,82,"LOC"]]}],["     venerat, impositos attuleratque deos.",{"entites":[]}],["hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae",{"entites":[[0,94,"LOC"]]}],["     et paucae pecudes et casa rara fuit:",{"entites":[]}],["quo postquam ventum est, \"consistite\", praescia mater               95",{"entites":[]}],["     \"nam locus imperii rus erit istud\" ait.",{"entites":[]}],["et matri et vati paret Nonacrius heros,",{"entites":[]}],["     inque peregrina constitit hospes humo;",{"entites":[]}],["sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis",{"entites":[]}],["     has docuit gentes alipedisque dei.                100",{"entites":[]}],["semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,",{"entites":[]}],["     cum lustrant celebres verbera secta vias;",{"entites":[]}],["at tu materno donasti nomine mensem,",{"entites":[]}],["     inventor curvae, furibus apte, fidis.",{"entites":[]}],["nec pietas haec prima tua est: septena putaris,               105",{"entites":[]}],["     Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae.'",{"entites":[]}],["haec quoque desierat: laudata est voce suarum.",{"entites":[]}],["     quid faciam? turbae pars habet omnis idem.",{"entites":[]}],["gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,",{"entites":[]}],["     nullaque laudetur plusve minusve mihi.               110",{"entites":[]}],["1. A K : MAI : F",{"entites":[]}],["Ab Iove surgat opus. prima mihi nocte videnda",{"entites":[]}],["     stella est in cunas officiosa Iovis:",{"entites":[]}],["nascitur Oleniae signum pluviale Capellae;",{"entites":[]}],["     illa dati caelum praemia lactis habet.",{"entites":[]}],["Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,               115",{"entites":[[0,94,"LOC"]]}],["     dicitur in silvis occuluisse Iovem.",{"entites":[]}],["huic fuit haedorum mater formosa duorum,",{"entites":[]}],["     inter Dictaeos conspicienda greges,",{"entites":[]}],["cornibus aeriis atque in sua terga recurvis,",{"entites":[]}],["     ubere, quod nutrix posset habere Iovis.               120",{"entites":[]}],["lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu,",{"entites":[]}],["     truncaque dimidia parte decoris erat.",{"entites":[]}],["sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis,",{"entites":[]}],["     et plenum pomis ad Iovis ora tulit.",{"entites":[]}],["ille ubi res caeli tenuit solioque paterno               125",{"entites":[]}],["     sedit, et invicto nil Iove maius erat,",{"entites":[]}],["sidera nutricem, nutricis fertile cornu",{"entites":[]}],["     fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.",{"entites":[]}],["Praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae",{"entites":[]}],["     aram constitui parvaque signa deum:                130",{"entites":[]}],["voverat illa quidem Curius, sed multa vetustas",{"entites":[]}],["     destruit; et saxo longa senecta nocet.",{"entites":[]}],["causa tamen positi fuerat cognominis illis",{"entites":[]}],["     quod praestant oculis omnia tuta suis:",{"entites":[]}],["stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Urbis,               135",{"entites":[]}],["     et sunt praesentes auxiliumque ferunt.",{"entites":[]}],["at canis ante pedes saxo fabricatus eodem",{"entites":[]}],["     stabat: quae standi cum Lare causa fuit?",{"entites":[]}],["servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:",{"entites":[]}],["     compita grata deo, compita grata cani.               140",{"entites":[]}],["exagitant et Lar et turba Diania fures:",{"entites":[]}],["     pervigilantque Lares, pervigilantque canes.",{"entites":[]}],["bina gemellorum quaerebam signa deorum",{"entites":[]}],["     viribus annosae facta caduca morae:",{"entites":[]}],["mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,               145",{"entites":[]}],["     Urbs habet, et vici numina terna colunt.",{"entites":[]}],["quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius",{"entites":[]}],["     ius dabit: interea Diva canenda Bona est.",{"entites":[]}],["est moles nativa, loco res nomina fecit:",{"entites":[[0,197,"LOC"]]}],["     appellant Saxum; pars bona montis ea est.               150",{"entites":[]}],["huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri",{"entites":[]}],["     prima Palatinae signa dedistis aves;",{"entites":[]}],["templa patres illic oculos exosa viriles",{"entites":[]}],["     leniter adclivi constituere iugo.",{"entites":[]}],["dedicat haec veteris Crassorum nominis heres,               155",{"entites":[]}],["     virgineo nullum corpore passa virum:",{"entites":[]}],["Livia restituit, ne non imitata maritum",{"entites":[]}],["     esset et ex omni parte secuta ~virum~.",{"entites":[]}],["2. B F",{"entites":[]}],["Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris",{"entites":[]}],["     in matutinis lampada tollet equis,",{"entites":[]}],["frigidus Argestes summas mulcebit aristas,",{"entites":[]}],["     candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.",{"entites":[]}],["at simul inducent obscura crepuscula noctem,",{"entites":[]}],["     pars Hyadum toto de grege nulla latet.",{"entites":[]}],["ora micant Tauri septem radiantia flammis,               165",{"entites":[]}],["     navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;",{"entites":[]}],["pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse",{"entites":[]}],["     Tethyos has neptes Oceanique senis.",{"entites":[]}],["nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo",{"entites":[]}],["     cum satus est forma conspiciendus Hyas:               170",{"entites":[]}],["hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra",{"entites":[]}],["     edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.",{"entites":[]}],["dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos",{"entites":[]}],["     terret, et est illi praeda benigna lepus:",{"entites":[]}],["at postquam virtus annis adolevit, in apros               175",{"entites":[]}],["     audet et hirsutas comminus ire leas;",{"entites":[]}],["dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,",{"entites":[]}],["     ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.",{"entites":[[5,44,"LOC"]]}],["mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores",{"entites":[]}],["     cervicemque polo subpositurus Atlas.               180",{"entites":[]}],["victus uterque parens tamen est pietate sororum:",{"entites":[]}],["     illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.",{"entites":[]}],["'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:",{"entites":[]}],["     distuleram partes mense priore tuas.",{"entites":[]}],["incipis Aprili, transis in tempora Maii:               185",{"entites":[]}],["     alter te fugiens, cum venit alter habet.",{"entites":[]}],["cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,",{"entites":[]}],["     convenit in laudes ille vel ille tuas.",{"entites":[]}],["Circus in hunc exit clamataque palma theatris;",{"entites":[]}],["     hoc quoque cum Circi munere carmen eat.               190",{"entites":[]}],["ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax;",{"entites":[]}],["     optima tu proprii nominis auctor eris.'",{"entites":[]}],["sic ego; sic nostris respondit diva rogatis",{"entites":[]}],["     (dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas):",{"entites":[]}],["'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino               195",{"entites":[]}],["     nominis est nostri littera Graeca sono.",{"entites":[]}],["Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis",{"entites":[]}],["     rem fortunatis ante fuisse viris.",{"entites":[]}],["quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae;",{"entites":[]}],["     sed generum matri repperit illa deum.               200",{"entites":[]}],["ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;",{"entites":[]}],["     insequitur, fugio: fortior ille fuit.",{"entites":[]}],["et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,",{"entites":[]}],["     ausus Erecthea praemia ferre domo.",{"entites":[]}],["vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,               205",{"entites":[]}],["     inque meo non est ulla querella toro.",{"entites":[]}],["[vere fruor semper: semper nitidissimus annus,",{"entites":[]}],["     arbor habet frondes, pabula semper humus.]",{"entites":[]}],["est mihi fecundus dotalibus hortus in agris;",{"entites":[]}],["     aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:               210",{"entites":[]}],["hunc meus implevit generoso flore maritus,",{"entites":[]}],["     atque ait \"arbitrium tu, dea, floris habe.\"",{"entites":[]}],["saepe ego digestos volui numerare colores,",{"entites":[]}],["     nec potui: numero copia maior erat.",{"entites":[]}],["roscida cum primum foliis excussa pruina est               215",{"entites":[]}],["     et variae radiis intepuere comae,",{"entites":[]}],["conveniunt pictis incinctae vestibus Horae,",{"entites":[]}],["     inque leves calathos munera nostra legunt;",{"entites":[]}],["protinus accedunt Charites, nectuntque coronas",{"entites":[]}],["     sertaque caelestes implicitura comas.               220",{"entites":[]}],["prima per immensas sparsi nova semina gentes:",{"entites":[]}],["     unius tellus ante coloris erat;",{"entites":[]}],["prima Therapnaeo feci de sanguine florem,",{"entites":[]}],["     et manet in folio scripta querella suo.",{"entites":[]}],["tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,               225",{"entites":[]}],["     infelix, quod non alter et alter eras.",{"entites":[]}],["quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,",{"entites":[]}],["     de quorum per me volnere surgit honor?",{"entites":[]}],["Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:",{"entites":[]}],["     Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor.               230",{"entites":[]}],["sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva",{"entites":[]}],["     officio doluit non eguisse suo.",{"entites":[]}],["ibat ut Oceano quereretur facta mariti;",{"entites":[]}],["     restitit ad nostras fessa labore fores.",{"entites":[]}],["quam simul aspexi, \"quid te, Saturnia\", dixi               235",{"entites":[]}],["     \"attulit?\" exponit, quem petat, illa, locum;",{"entites":[]}],["addidit et causam. verbis solabar amicis.",{"entites":[]}],["     \"non\" inquit \"verbis cura levanda mea est.",{"entites":[]}],["si pater est factus neglecto coniugis usu",{"entites":[]}],["     Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet,               240",{"entites":[]}],["cur ego desperem fieri sine coniuge mater,",{"entites":[]}],["     et parere intacto, dummodo casta, viro?",{"entites":[]}],["omnia temptabo latis medicamina terris,",{"entites":[]}],["     et freta Tartareos excutiamque sinus.\"",{"entites":[]}],["vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam.               245",{"entites":[]}],["     \"nescioquid, nymphe, posse videris\" ait.",{"entites":[]}],["ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:",{"entites":[]}],["     ira Iovis magni causa timoris erat.",{"entites":[]}],["\"fer, precor, auxilium\" dixit, \"celabitur auctor\",",{"entites":[]}],["     et Stygiae numen testificatur aquae.               250",{"entites":[]}],["\"quod petis, Oleniis\" inquam \"mihi missus ab arvis",{"entites":[]}],["     flos dabit: est hortis unicus ille meis.",{"entites":[]}],["qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam,",{"entites":[]}],["     mater erit': tetigi, nec mora, mater erat.\"",{"entites":[]}],["protinus haerentem decerpsi pollice florem;               255",{"entites":[]}],["     tangitur, et tacto concipit illa sinu.",{"entites":[]}],["iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat,",{"entites":[[0,97,"LOC"]]}],["     fitque potens voti, Marsque creatus erat.",{"entites":[]}],["qui memor accepti per me natalis \"habeto",{"entites":[]}],["     tu quoque Romulea\" dixit \"in urbe locum.\"               260",{"entites":[]}],["forsitan in teneris tantum mea regna coronis",{"entites":[]}],["     esse putes. tangit numen et arva meum.",{"entites":[]}],["si bene floruerint segetes, erit area dives:",{"entites":[]}],["     si bene floruerit vinea, Bacchus erit;",{"entites":[]}],["si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,               265",{"entites":[]}],["     pomaque proventum temporis huius habent.",{"entites":[]}],["flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque,",{"entites":[]}],["     et pereunt lentes, advena Nile, tuae.",{"entites":[[5,42,"LOC"]]}],["vina quoque in magnis operose condita cellis",{"entites":[]}],["     florent, et nebulae dolia summa tegunt.               270",{"entites":[]}],["mella meum munus: volucres ego mella daturas",{"entites":[]}],["     ad violam et cytisos et thyma cana voco.'",{"entites":[]}],["[nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis",{"entites":[]}],["     luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.]",{"entites":[]}],["talia dicentem tacitus mirabar; at illa               275",{"entites":[]}],["     'ius tibi discendi, siqua requiris' ait.",{"entites":[]}],["'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.'",{"entites":[]}],["     vix bene desieram, rettulit illa mihi:",{"entites":[]}],["'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant;",{"entites":[]}],["     aut pecus aut latam dives habebat humum               280",{"entites":[]}],["(hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est);",{"entites":[]}],["     sed iam de vetito quisque parabat opes.",{"entites":[]}],["venerat in morem populi depascere saltus,",{"entites":[]}],["     idque diu licuit, poenaque nulla fuit;",{"entites":[]}],["vindice servabat nullo sua publica volgus,               285",{"entites":[]}],["     iamque in privato pascere inertis erat.",{"entites":[]}],["plebis ad aediles perducta licentia talis",{"entites":[]}],["     Publicios; animus defuit ante viris.",{"entites":[]}],["rem populus recipit, multam subiere nocentes:",{"entites":[]}],["     vindicibus laudi publica cura fuit.                290",{"entites":[]}],["multa data est ex parte mihi, magnoque favore",{"entites":[[0,179,"LOC"]]}],["     victores ludos instituere novos;",{"entites":[]}],["parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes,",{"entites":[]}],["     utile nunc iter est, Publiciumque vocant.'",{"entites":[]}],["annua credideram spectacula facta: negavit,               295",{"entites":[]}],["     addidit et dictis altera verba suis:",{"entites":[]}],["'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,",{"entites":[]}],["     turbaque caelestes ambitiosa sumus.",{"entites":[]}],["saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,",{"entites":[]}],["     et pro delictis hostia blanda fuit;               300",{"entites":[]}],["saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet",{"entites":[]}],["     fulmina, ture dato sustinuisse manum.",{"entites":[]}],["at si neglegimur, magnis iniuria poenis",{"entites":[]}],["     solvitur, et iustum praeterit ira modum.",{"entites":[]}],["respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;               305",{"entites":[]}],["     causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.",{"entites":[]}],["respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;",{"entites":[]}],["     virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.",{"entites":[]}],["Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,",{"entites":[]}],["     cum consternatis diripereris equis.               310",{"entites":[]}],["longa referre mora est correcta oblivia damnis:",{"entites":[]}],["     me quoque Romani praeteriere patres.",{"entites":[]}],["quid facerem, per quod fierem manifesta doloris?",{"entites":[]}],["     exigerem nostrae qualia damna notae?",{"entites":[]}],["excidit officium tristi mihi: nulla tuebar               315",{"entites":[]}],["     rura, nec in pretio fertilis hortus erat;",{"entites":[]}],["lilia deciderant, violas arere videres,",{"entites":[]}],["     filaque punicei languida facta croci.",{"entites":[]}],["saepe mihi Zephyrus \"dotes corrumpere noli",{"entites":[]}],["     ipsa tuas\" dixit: dos mihi vilis erat.               320",{"entites":[]}],["florebant oleae, venti nocuere protervi:",{"entites":[]}],["     florebant segetes, grandine laesa seges.",{"entites":[]}],["in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris",{"entites":[]}],["     et subita frondes decutiuntur aqua.",{"entites":[]}],["nec volui fieri nec sum crudelis in ira;               325",{"entites":[]}],["     cura repellendi sed mihi nulla fuit.",{"entites":[]}],["convenere patres, et, si bene floreat annus,",{"entites":[]}],["     numinibus nostris annua festa vovent.",{"entites":[]}],["adnuimus voto: consul cum consule ludos",{"entites":[]}],["     Postumio Laenas persoluere mihi.'               330",{"entites":[]}],["Quaerere conabar quare lascivia maior",{"entites":[]}],["     his foret in ludis liberiorque iocus;",{"entites":[]}],["sed mihi succurrit numen non esse severum,",{"entites":[]}],["     aptaque deliciis munera ferre deam.",{"entites":[]}],["tempora sutilibus cinguntur tota coronis,               335",{"entites":[]}],["     et latet iniecta splendida mensa rosa;",{"entites":[]}],["ebrius incinctis philyra conviva capillis",{"entites":[]}],["     saltat, et imprudens utitur arte meri;",{"entites":[]}],["ebrius ad durum formosae limen amicae",{"entites":[]}],["     cantat, habent unctae mollia serta comae.               340",{"entites":[]}],["nulla coronata peraguntur seria fronte,",{"entites":[]}],["     nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;",{"entites":[]}],["donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,",{"entites":[]}],["     gratia sumendae non erat ulla rosae.",{"entites":[]}],["Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam               345",{"entites":[]}],["     ex Ariadnaeo sidere nosse potes.",{"entites":[]}],["scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est",{"entites":[]}],["     illa cothurnatas inter habenda deas.",{"entites":[]}],["turba quidem cur hos celebret meretricia ludos",{"entites":[]}],["     non ex difficili causa petita subest.               350",{"entites":[]}],["non est de tetricis, non est de magna professis:",{"entites":[]}],["     volt sua plebeio sacra patere choro,",{"entites":[]}],["et monet aetatis specie, dum floreat, uti;",{"entites":[]}],["     contemni spinam, cum cecidere rosae.",{"entites":[]}],["Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,               355",{"entites":[]}],["     sic haec est cultu versicolore decens?",{"entites":[]}],["an quia maturis albescit messis aristis,",{"entites":[]}],["     et color et species floribus omnis inest?",{"entites":[]}],["adnuit, et motis flores cecidere capillis,",{"entites":[]}],["     accidere in mensas ut rosa missa solet.               360",{"entites":[]}],["lumina restabant, quorum me causa latebat,",{"entites":[]}],["     cum sic errores abstulit illa meos:",{"entites":[]}],["'vel quia purpureis conlucent floribus agri,",{"entites":[]}],["     lumina sunt nostros visa decere dies;",{"entites":[]}],["vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,               365",{"entites":[]}],["     atque oculos in se splendor uterque trahit;",{"entites":[]}],["vel quia deliciis nocturna licentia nostris",{"entites":[]}],["     convenit: a vero tertia causa venit.'",{"entites":[]}],["'est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,",{"entites":[]}],["     si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'.               370",{"entites":[]}],["'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis",{"entites":[[0,89,"LOC"]]}],["     inbelles capreae sollicitusque lepus?'",{"entites":[]}],["non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos",{"entites":[]}],["     arvaque pugnaci non adeunda ferae.",{"entites":[]}],["omnia finierat: tenues secessit in auras,               375",{"entites":[]}],["     mansit odor; posses scire fuisse deam.",{"entites":[]}],["floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,",{"entites":[]}],["     sparge, precor, donis pectora nostra tuis.",{"entites":[]}],["3. C C",{"entites":[]}],["Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron",{"entites":[]}],["     semivir et flavi corpore mixtus equi.",{"entites":[]}],["Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:",{"entites":[[0,92,"LOC"]]}],["     summa virent pinu, cetera quercus habet.",{"entites":[]}],["Phillyrides tenuit; saxo stant antra vetusto,",{"entites":[]}],["     quae iustum memorant incoluisse senem.",{"entites":[]}],["ille manus olim missuras Hectora leto               385",{"entites":[]}],["     creditur in lyricis detinuisse modis.",{"entites":[]}],["venerat Alcides exhausta parte laborum,",{"entites":[]}],["     iussaque restabant ultima paene viro.",{"entites":[]}],["stare simul casu Troiae duo fata videres:",{"entites":[[0,41,"LOC"]]}],["     hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.               390",{"entites":[]}],["excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,",{"entites":[]}],["     et causam adventus hic rogat, ille docet.",{"entites":[]}],["respicit interea clavam spoliumque leonis,",{"entites":[]}],["     'vir' que ait 'his armis, armaque digna viro!'",{"entites":[]}],["nec se, quin horrens auderent tangere saetis               395",{"entites":[]}],["     vellus, Achilleae continuere manus.",{"entites":[]}],["dumque senex tractat squalentia tela venenis,",{"entites":[]}],["     excidit et laevo fixa sagitta pede est.",{"entites":[]}],["ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum:",{"entites":[]}],["     adgemit Alcides Haemoniusque puer.               400",{"entites":[]}],["ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas",{"entites":[[0,86,"LOC"]]}],["     temperat et varia volnera mulcet ope;",{"entites":[]}],["virus edax superabat opem, penitusque recepta",{"entites":[]}],["     ossibus et toto corpore pestis erat:",{"entites":[]}],["sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae               405",{"entites":[]}],["     mixtus ad auxilium tempora nulla dabat.",{"entites":[]}],["stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:",{"entites":[]}],["     sic flendus Peleus, si moreretur, erat.",{"entites":[]}],["saepe manus aegras manibus fingebat amicis:",{"entites":[]}],["     morum, quos fecit, praemia doctor habet.               410",{"entites":[]}],["oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti",{"entites":[]}],["     'vive, precor, nec me, care, relinque, pater.'",{"entites":[]}],["nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron,",{"entites":[]}],["     bis septem stellis corpora cinctus eras.",{"entites":[]}],["(4. D C) 5. E C",{"entites":[]}],["Hunc Lyra curva sequi cuperet, sed idonea nondum",{"entites":[]}],["     est via: nox aptum tertia tempus erit.",{"entites":[]}],["6. F C",{"entites":[]}],["Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas",{"entites":[]}],["     dicimus, a media parte notandus erit.",{"entites":[]}],["(7. G NON : N vel F)",{"entites":[]}],["(8. H F) 9. A LEM : N",{"entites":[]}],["Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora,",{"entites":[]}],["     ter dederint Phoebo sidera victa locum,",{"entites":[]}],["ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:",{"entites":[]}],["     inferias tacitis manibus illa dabunt.",{"entites":[]}],["annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,",{"entites":[]}],["     nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:",{"entites":[]}],["iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant,               425",{"entites":[]}],["     compositique nepos busta piabat avi.",{"entites":[]}],["mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,",{"entites":[]}],["     qui partem prisci nunc quoque moris habet.",{"entites":[]}],["nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,",{"entites":[]}],["     et canis et variae conticuistis aves,               430",{"entites":[]}],["ille memor veteris ritus timidusque deorum",{"entites":[]}],["     surgit (habent gemini vincula nulla pedes),",{"entites":[]}],["signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,",{"entites":[]}],["     occurrat tacito ne levis umbra sibi.",{"entites":[]}],["cumque manus puras fontana perluit unda,               435",{"entites":[]}],["     vertitur et nigras accipit ante fabas,",{"entites":[]}],["aversusque iacit; sed dum iacit, 'haec ego mitto,",{"entites":[]}],["     his' inquit 'redimo meque meosque fabis.'",{"entites":[]}],["hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur",{"entites":[]}],["     colligere et nullo terga vidente sequi.               440",{"entites":[]}],["rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,",{"entites":[]}],["     et rogat ut tectis exeat umbra suis.",{"entites":[]}],["cum dixit novies 'manes exite paterni'",{"entites":[]}],["     respicit, et pure sacra peracta putat.",{"entites":[]}],["dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo               445",{"entites":[]}],["     me fugit: ex aliquo est invenienda deo.",{"entites":[]}],["Pliade nate, mone, virga venerande potenti:",{"entites":[]}],["     saepe tibi est Stygii regia visa Iovis.",{"entites":[]}],["venit adoratus Caducifer. accipe causam",{"entites":[]}],["     nominis: ex ipso est cognita causa deo.                450",{"entites":[]}],["Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,",{"entites":[]}],["     et male veloci iusta soluta Remo,",{"entites":[]}],["Faustulus infelix et passis Acca capillis",{"entites":[]}],["     spargebant lacrimis ossa perusta suis;",{"entites":[]}],["inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,               455",{"entites":[]}],["     utque erat, in duro procubuere toro.",{"entites":[]}],["umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto,",{"entites":[]}],["     atque haec exiguo murmure verba loqui:",{"entites":[]}],["'en ego dimidium vestri parsque altera voti,",{"entites":[]}],["     cernite sim qualis, qui modo qualis eram!               460",{"entites":[]}],["qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,",{"entites":[]}],["     in populo potui maximus esse meo,",{"entites":[]}],["nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:",{"entites":[]}],["     haec est ex illo forma relicta Remo.",{"entites":[]}],["heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,               465",{"entites":[]}],["     uberaque expositis ille ferina dedit.",{"entites":[]}],["quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis",{"entites":[]}],["     perdidit. o quanto mitior illa fuit!",{"entites":[]}],["saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,",{"entites":[]}],["     utque ego, sub terras sanguinulentus eas.               470",{"entites":[]}],["noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est:",{"entites":[]}],["     quod potuit, lacrimas in mea fata dedit.",{"entites":[]}],["hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate",{"entites":[]}],["     ut celebrem nostro signet honore diem.'",{"entites":[]}],["mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:               475",{"entites":[]}],["     lubrica prensantes effugit umbra manus.",{"entites":[]}],["ut secum fugiens somnos abduxit imago,",{"entites":[]}],["     ad regem voces fratris uterque ferunt.",{"entites":[]}],["Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit",{"entites":[]}],["     illam, qua positis iusta feruntur avis.               480",{"entites":[]}],["aspera mutata est in lenem tempore longo",{"entites":[]}],["     littera, quae toto nomine prima fuit;",{"entites":[]}],["mox etiam lemures animas dixere silentum:",{"entites":[]}],["     hic sensus verbi, vis ea vocis erat.",{"entites":[]}],["fana tamen veteres illis clausere diebus,               485",{"entites":[]}],["     ut nunc ferali tempore operta vides;",{"entites":[]}],["nec viduae taedis eadem nec virginis apta",{"entites":[]}],["     tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.",{"entites":[]}],["hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,",{"entites":[]}],["     mense malas Maio nubere volgus ait.               490",{"entites":[]}],["sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa",{"entites":[]}],["     inter se nulla continuata die.",{"entites":[]}],["10. B C 11. C LEM : N",{"entites":[]}],["Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,",{"entites":[]}],["     falsus eris: signi causa canenda mihi.",{"entites":[]}],["Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater               495",{"entites":[]}],["     carpebant socias Mercuriusque vias;",{"entites":[]}],["tempus erat quo versa iugo referuntur aratra,",{"entites":[]}],["     et pronus saturae lac bibit agnus ovis.",{"entites":[]}],["forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,",{"entites":[]}],["     hos videt, exiguam stabat ut ante casam,               500",{"entites":[]}],["atque ita 'longa via est, nec tempora longa supersunt',",{"entites":[]}],["     dixit 'et hospitibus ianua nostra patet.'",{"entites":[]}],["addidit et voltum verbis, iterumque rogavit:",{"entites":[]}],["     parent promissis dissimulantque deos.",{"entites":[]}],["tecta senis subeunt nigro deformia fumo;               505",{"entites":[]}],["     ignis in hesterno stipite parvus erat:",{"entites":[]}],["ipse genu nixus flammas exsuscitat aura,",{"entites":[]}],["     et promit quassas comminuitque faces.",{"entites":[]}],["stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,",{"entites":[]}],["     et spumat testo pressus uterque suo.               510",{"entites":[]}],["dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:",{"entites":[]}],["     accipit aequoreus pocula prima deus.",{"entites":[]}],["quae simul exhausit, 'da nunc bibat ordine' dixit",{"entites":[]}],["     'Iuppiter.' audito palluit ille Iove.",{"entites":[]}],["ut rediit animus, cultorem pauperis agri               515",{"entites":[]}],["     immolat et magno torret in igne bovem;",{"entites":[]}],["quaeque puer quondam primis diffuderat annis",{"entites":[]}],["     promit fumoso condita vina cado.",{"entites":[]}],["nec mora, flumineam lino celantibus ulvam,",{"entites":[]}],["     sic quoque non altis, incubuere toris.               520",{"entites":[]}],["nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo;",{"entites":[]}],["     terra rubens crater, pocula fagus erant.",{"entites":[]}],["verba fuere Iovis: 'si quid fert impetus, opta:",{"entites":[]}],["     omne feres.' placidi verba fuere senis:",{"entites":[]}],["'cara fuit coniunx, primae mihi vere iuventae               525",{"entites":[]}],["     cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit.",{"entites":[]}],["huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,",{"entites":[]}],["     \"coniugio\" dixi \"sola fruere meo.\"",{"entites":[]}],["et dixi et servo; sed enim diversa voluntas",{"entites":[]}],["     est mihi: nec coniunx et pater esse volo.'               530",{"entites":[]}],["adnuerant omnes. omnes ad terga iuvenci",{"entites":[]}],["     constiterant—pudor est ulteriora loqui.",{"entites":[]}],["tum superiniecta texere madentia terra:",{"entites":[]}],["     iamque decem menses, et puer ortus erat.",{"entites":[]}],["hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:               535",{"entites":[]}],["     perdidit antiquum littera prima sonum.",{"entites":[]}],["creverat immensum: comitem sibi Delia sumpsit;",{"entites":[]}],["     ille deae custos, ille satelles erat.",{"entites":[]}],["verba movent iras non circumspecta deorum:",{"entites":[]}],["     'quam nequeam' dixit 'vincere nulla fera est.'               540",{"entites":[]}],["scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi",{"entites":[]}],["     curva gemelliparae spicula ferre deae;",{"entites":[]}],["obstitit Orion. Latona nitentibus astris",{"entites":[]}],["     addidit et 'meriti praemia' dixit 'habe.'",{"entites":[]}],["12. D NP",{"entites":[]}],["Sed quid et Orion et cetera sidera mundo",{"entites":[]}],["     cedere festinant, noxque coartat iter?",{"entites":[]}],["quid solito citius liquido iubar aequore tollit",{"entites":[]}],["     candida, Lucifero praeveniente, dies?",{"entites":[]}],["fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant:",{"entites":[]}],["     Mars venit et veniens bellica signa dedit.               550",{"entites":[]}],["Ultor ad ipse suos caelo descendit honores",{"entites":[[0,87,"LOC"]]}],["     templaque in Augusto conspicienda foro.",{"entites":[]}],["et deus est ingens et opus: debebat in urbe",{"entites":[]}],["     non aliter nati Mars habitare sui.",{"entites":[]}],["digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:               555",{"entites":[]}],["     hinc fera Gradivum bella movere decet,",{"entites":[]}],["seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset,",{"entites":[]}],["     seu quis ab occiduo sole domandus erit.",{"entites":[]}],["perspicit Armipotens operis fastigia summi,",{"entites":[]}],["     et probat invictas summa tenere deas;               560",{"entites":[]}],["perspicit in foribus diversae tela figurae,",{"entites":[]}],["     armaque terrarum milite victa suo.",{"entites":[]}],["hinc videt Aenean oneratum pondere caro",{"entites":[]}],["     et tot Iuleae nobilitatis avos;",{"entites":[]}],["hinc videt Iliaden umeris ducis arma ferentem,               565",{"entites":[]}],["     claraque dispositis acta subesse viris.",{"entites":[]}],["spectat et Augusto praetextum nomine templum,",{"entites":[]}],["     et visum lecto Caesare maius opus.",{"entites":[]}],["voverat hoc iuvenis tum cum pia sustulit arma:",{"entites":[]}],["     a tantis princeps incipiendus erat.               570",{"entites":[]}],["ille manus tendens, hinc stanti milite iusto,",{"entites":[]}],["     hinc coniuratis, talia dicta dedit:",{"entites":[]}],["'si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos",{"entites":[]}],["     auctor, et ulcisci numen utrumque paro,",{"entites":[]}],["Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum,               575",{"entites":[]}],["     stetque favor causa pro meliore tuus.",{"entites":[]}],["templa feres et, me victore, vocaberis Ultor.'",{"entites":[]}],["     voverat, et fuso laetus ab hoste redit.",{"entites":[]}],["nec satis est meruisse semel cognomina Marti:",{"entites":[]}],["     persequitur Parthi signa retenta manu.               580",{"entites":[]}],["gens fuit et campis et equis et tuta sagittis",{"entites":[]}],["     et circumfusis invia fluminibus;",{"entites":[]}],["addiderant animos Crassorum funera genti,",{"entites":[]}],["     cum periit miles signaque duxque simul.",{"entites":[]}],["signa, decus belli, Parthus Romana tenebat,               585",{"entites":[[0,107,"LOC"]]}],["     Romanaeque aquilae signifer hostis erat;",{"entites":[]}],["isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis",{"entites":[]}],["     Caesaris Ausoniae protegerentur opes.",{"entites":[]}],["ille notas veteres et longi dedecus aevi",{"entites":[]}],["     sustulit: agnorunt signa recepta suos.               590",{"entites":[]}],["quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae,",{"entites":[]}],["     quid loca, quid rapidi profuit usus equi?",{"entites":[]}],["Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:",{"entites":[]}],["     pignora iam nostri nulla pudoris habes.",{"entites":[]}],["rite deo templumque datum nomenque bis ulto,               595",{"entites":[]}],["     et meritus voti debita solvit honor.",{"entites":[]}],["sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites:",{"entites":[[0,86,"LOC"]]}],["     non visa est fortem scaena decere deum.",{"entites":[]}],["13. E LEM : N",{"entites":[]}],["Pliadas aspicies omnes totumque sororum",{"entites":[]}],["     agmen, ubi ante Idus nox erit una super:",{"entites":[]}],["tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,",{"entites":[]}],["     et tepidi finem tempora veris habent.",{"entites":[]}],["14. F C",{"entites":[]}],["Idibus ora prior stellantia tollere Taurum",{"entites":[]}],["     indicat: huic signo fabula nota subest.",{"entites":[]}],["praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae               605",{"entites":[]}],["     Iuppiter et falsa cornua fronte tulit,",{"entites":[]}],["illa iubam dextra, laeva retinebat amictus,",{"entites":[]}],["     et timor ipse novi causa decoris erat;",{"entites":[]}],["aura sinus implet, flavos movet aura capillos:",{"entites":[]}],["     Sidoni, sic fueras aspicienda Iovi.               610",{"entites":[]}],["saepe puellares subduxit ab aequore plantas,",{"entites":[]}],["     et metuit tactus adsilientis aquae;",{"entites":[]}],["saepe deus prudens tergum demisit in undas,",{"entites":[]}],["     haereat ut collo fortius illa suo.",{"entites":[]}],["litoribus tactis stabat sine cornibus ullis               615",{"entites":[]}],["     Iuppiter inque deum de bove versus erat.",{"entites":[]}],["taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet,",{"entites":[]}],["     parsque tuum terrae tertia nomen habet.",{"entites":[]}],["hoc alii signum Phariam dixere iuvencam,",{"entites":[]}],["     quae bos ex homine est, ex bove facta dea.               620",{"entites":[]}],["Tum quoque priscorum Virgo simulacra virorum",{"entites":[[0,86,"LOC"]]}],["     mittere roboreo scirpea ponte solet.",{"entites":[]}],["corpora post decies senos qui credidit annos",{"entites":[]}],["     missa neci, sceleris crimine damnat avos.",{"entites":[]}],["fama vetus, tum cum Saturnia terra vocata est,               625",{"entites":[]}],["     talia fatidici dicta fuisse Iovis:",{"entites":[]}],["'falcifero libata seni duo corpora gentis",{"entites":[]}],["     mittite, quae Tuscis excipiantur aquis';",{"entites":[]}],["donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis",{"entites":[]}],["     tristia Leucadio sacra peracta modo;               630",{"entites":[]}],["illum stramineos in aquam misisse Quirites,",{"entites":[]}],["     Herculis exemplo corpora falsa iaci.",{"entites":[]}],["pars putat, ut ferrent iuvenes suffragia soli,",{"entites":[]}],["     pontibus infirmos praecipitasse senes.",{"entites":[]}],["Thybri, doce verum: tua ripa vetustior Urbe est;               635",{"entites":[]}],["     principium ritus tu bene nosse potes.",{"entites":[]}],["Thybris harundiferum medio caput extulit alveo",{"entites":[]}],["     raucaque dimovit talibus ora sonis:",{"entites":[]}],["'haec loca desertas vidi sine moenibus herbas:",{"entites":[]}],["     pascebat sparsas utraque ripa boves,               640",{"entites":[]}],["et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque,",{"entites":[[0,91,"LOC"]]}],["     tunc etiam pecori despiciendus eram.",{"entites":[]}],["Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur:",{"entites":[]}],["     ille meas remis advena torsit aquas.",{"entites":[]}],["venit et Alcides, turba comitatus Achiva:               645",{"entites":[]}],["     Albula, si memini, tunc mihi nomen erat.",{"entites":[]}],["excipit hospitio iuvenem Pallantius heros,",{"entites":[[0,82,"LOC"]]}],["     et tandem Caco debita poena venit.",{"entites":[]}],["victor abit, secumque boves, Erytheida praedam,",{"entites":[]}],["     abstrahit; at comites longius ire negant.               650",{"entites":[]}],["magnaque pars horum desertis venerat Argis:",{"entites":[[0,91,"LOC"]]}],["     montibus his ponunt spemque laremque suum.",{"entites":[]}],["saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,",{"entites":[]}],["     atque aliquis moriens hoc breve mandat opus:",{"entites":[]}],["\"mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undis               655",{"entites":[[1,110,"LOC"]]}],["     litus ad Inachium pulvis inanis eam.\"",{"entites":[]}],["displicet heredi mandati cura sepulcri:",{"entites":[]}],["     mortuus Ausonia conditur hospes humo;",{"entites":[]}],["scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,",{"entites":[]}],["     ut repetat Graias per freta longa domos.'               660",{"entites":[]}],["hactenus, et subiit vivo rorantia saxo",{"entites":[]}],["     antra; leves cursum sustinuistis aquae.",{"entites":[]}],["15. G EID : NP (16. H F)",{"entites":[]}],["(17. A C) (18. B C) (19. C C)",{"entites":[]}],["Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim",{"entites":[[0,84,"LOC"]]}],["     edidit Arcadiis Pleias una Iovi:",{"entites":[]}],["pacis et armorum superis imisque deorum               665",{"entites":[]}],["     arbiter, alato qui pede carpis iter,",{"entites":[]}],["laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,",{"entites":[]}],["     quo didicit culte lingua docente loqui,",{"entites":[]}],["templa tibi posuere patres spectantia Circum",{"entites":[[0,57,"LOC"]]}],["     Idibus; ex illo est haec tibi festa dies.               670",{"entites":[]}],["te, quicumque suas profitentur vendere merces,",{"entites":[]}],["     ture dato tribuas ut sibi lucra rogant.",{"entites":[]}],["est aqua Mercurii portae vicina Capenae;",{"entites":[]}],["     si iuvat expertis credere, numen habet.",{"entites":[]}],["huc venit incinctus tunica mercator et urna               675",{"entites":[]}],["     purus suffita, quam ferat, haurit aquam.",{"entites":[]}],["uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda",{"entites":[]}],["     omnia quae dominos sunt habitura novos.",{"entites":[]}],["spargit et ipse suos lauro rorante capillos,",{"entites":[]}],["     et peragit solita fallere voce preces:               680",{"entites":[]}],["'ablue praeteriti periuria temporis', inquit",{"entites":[]}],["     'ablue praeteritae perfida verba die.",{"entites":[]}],["sive ego te feci testem, falsove citavi",{"entites":[]}],["     non audituri numina vana Iovis,",{"entites":[]}],["sive deum prudens alium divamve fefelli,               685",{"entites":[]}],["     abstulerint celeres improba dicta Noti:",{"entites":[]}],["et pateant veniente die periuria nobis,",{"entites":[]}],["     nec curent superi siqua locutus ero.",{"entites":[]}],["da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,",{"entites":[]}],["     et fac ut emptori verba dedisse iuvet.'                690",{"entites":[]}],["talia Mercurius poscenti ridet ab alto,",{"entites":[]}],["     se memor Ortygias subripuisse boves.",{"entites":[]}],["20. D C",{"entites":[]}],["At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,",{"entites":[]}],["     in Geminos ex quo tempore Phoebus eat.",{"entites":[]}],["'cum totidem de mense dies superesse videbis               695",{"entites":[]}],["     quot sunt Herculei facta laboris' ait.",{"entites":[]}],["'dic' ego respondi 'causam mihi sideris huius.'",{"entites":[]}],["     causam facundo reddidit ore deus:",{"entites":[]}],["'abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem",{"entites":[]}],["     Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.               700",{"entites":[]}],["bella parant repetuntque suas et frater et Idas,",{"entites":[]}],["     Leucippo fieri pactus uterque gener.",{"entites":[]}],["his amor ut repetant, illis ut reddere nolint,",{"entites":[]}],["     suadet; et ex causa pugnat uterque pari.",{"entites":[]}],["effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,               705",{"entites":[]}],["     sed visum celeri vincere turpe fuga.",{"entites":[]}],["liber ab arboribus locus est, apta area pugnae:",{"entites":[[0,92,"LOC"]]}],["     constiterant illo (nomen Aphidna) loco.",{"entites":[]}],["pectora traiectus Lynceo Castor ab ense",{"entites":[]}],["     non exspectato volnere pressit humum;               710",{"entites":[]}],["ultor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta,",{"entites":[]}],["     qua cervix umeros continuata premit.",{"entites":[]}],["ibat in hunc Idas, vixque est Iovis igne repulsus;",{"entites":[]}],["     tela tamen dextrae fulmine rapta negant.",{"entites":[]}],["iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,               715",{"entites":[]}],["     cum \"mea\" dixisti \"percipe verba, pater:",{"entites":[]}],["quod mihi das uni caelum, partire duobus;",{"entites":[]}],["     dimidium toto munere maius erit.\"",{"entites":[]}],["dixit et alterna fratrem statione redemit:",{"entites":[]}],["     utile sollicitae sidus utrumque rati.'                720",{"entites":[]}],["21. E AGON : NP",{"entites":[]}],["Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint:",{"entites":[]}],["     quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.",{"entites":[]}],["22. F N",{"entites":[]}],["Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:",{"entites":[]}],["     est alio signi reddita causa loco.",{"entites":[]}],["23. G TVB : NP",{"entites":[]}],["Proxima Volcani lux est, Tubilustria dicunt:",{"entites":[]}],["     lustrantur purae, quas facit ille, tubae.",{"entites":[]}],["24. H Q : REX C : F",{"entites":[]}],["Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis",{"entites":[]}],["     vel mos sacrorum vel fuga regis inest.",{"entites":[]}],["25. A C 26. B C 27. C C (28. D C) (29. E C) (30. F C) (31. G C)",{"entites":[]}],["Nec te praetereo, populi Fortuna potentis",{"entites":[[0,92,"LOC"]]}],["     publica, cui templum luce sequente datum est.",{"entites":[]}],["hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,",{"entites":[]}],["     grata Iovi fulvae rostra videbis avis.",{"entites":[]}],["auferet ex oculis veniens aurora Booten,",{"entites":[]}],["     continuaque die sidus Hyantis erit.",{"entites":[]}],["Ovid The Latin Library The Classics Page",{"entites":[]}]]