[["P. OVIDI NASONIS FASTORUM LIBER SEXTVS",{"entites":[]}],["Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas:",{"entites":[]}],["     quae placeat, positis omnibus ipse leges.",{"entites":[]}],["facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur,",{"entites":[]}],["     nullaque mortali numina visa putent.",{"entites":[]}],["est deus in nobis, agitante calescimus illo;               5",{"entites":[]}],["     impetus hic sacrae semina mentis habet:",{"entites":[]}],["fas mihi praecipue voltus vidisse deorum,",{"entites":[]}],["     vel quia sum vates, vel quia sacra cano.",{"entites":[]}],["est nemus arboribus densum, secretus ab omni",{"entites":[]}],["     voce locus, si non obstreperetur aquis:               10",{"entites":[]}],["hic ego quaerebam coepti quae mensis origo",{"entites":[]}],["     esset, et in cura nominis huius eram.",{"entites":[]}],["ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi",{"entites":[]}],["     viderat, Ascraeas cum sequeretur oves;",{"entites":[]}],["nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae               15",{"entites":[[0,75,"LOC"]]}],["     contulit: ex illis sed tamen una fuit,",{"entites":[]}],["ex illis fuit una, sui germana mariti;",{"entites":[]}],["     haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis.",{"entites":[]}],["horrueram tacitoque animum pallore fatebar;",{"entites":[]}],["     tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus.               20",{"entites":[]}],["namque ait 'o vates, Romani conditor anni,",{"entites":[]}],["     ause per exiguos magna referre modos,",{"entites":[]}],["ius tibi fecisti numen caeleste videndi,",{"entites":[]}],["     cum placuit numeris condere festa tuis:",{"entites":[]}],["ne tamen ignores volgique errore traharis,               25",{"entites":[]}],["     Iunius a nostro nomine nomen habet.",{"entites":[]}],["est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:",{"entites":[]}],["     fratre magis dubito glorier anne viro.",{"entites":[]}],["si genus aspicitur, Saturnum prima parentem",{"entites":[]}],["     feci, Saturni sors ego prima fui.               30",{"entites":[]}],["a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:",{"entites":[]}],["     haec illi a caelo proxima terra fuit.",{"entites":[]}],["si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis,",{"entites":[[0,92,"LOC"]]}],["     iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi.",{"entites":[]}],["an potuit Maio paelex dare nomina mensi,               35",{"entites":[]}],["     hic honor in nobis invidiosus erit?",{"entites":[]}],["cur igitur regina vocor princepsque dearum,",{"entites":[]}],["     aurea cur dextrae sceptra dedere meae?",{"entites":[]}],["an facient mensem luces, Lucinaque ab illis",{"entites":[]}],["     dicar, et a nullo nomina mense traham?               40",{"entites":[]}],["tum me paeniteat posuisse fideliter iras",{"entites":[]}],["     in genus Electrae Dardaniamque domum.",{"entites":[]}],["causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam,",{"entites":[]}],["     forma quoque Idaeo iudice victa mea est.",{"entites":[]}],["paeniteat quod non foveo Carthaginis arces,               45",{"entites":[[0,104,"LOC"]]}],["     cum mea sint illo currus et arma loco:",{"entites":[]}],["paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas",{"entites":[[0,83,"LOC"]]}],["     et veterem Latio subposuisse Samon:",{"entites":[]}],["adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos,",{"entites":[[0,82,"LOC"]]}],["     quos ego Romanis succubuisse tuli.               50",{"entites":[]}],["sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est:",{"entites":[[0,99,"LOC"]]}],["     hic colar, hic teneam cum Iove templa meo.",{"entites":[]}],["ipse mihi Mavors \"commendo moenia\" dixit",{"entites":[]}],["     \"haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris.\"",{"entites":[]}],["dicta fides sequitur: centum celebramur in aris,               55",{"entites":[]}],["     nec levior quovis est mihi mensis honor.",{"entites":[]}],["nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem",{"entites":[]}],["     Roma: suburbani dant mihi munus idem.",{"entites":[]}],["inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos",{"entites":[[0,43,"LOC"]]}],["     et populus Laurens Lanuviumque meum:               60",{"entites":[[5,41,"LOC"]]}],["est illic mensis Iunonius. inspice Tibur",{"entites":[[27,80,"LOC"]]}],["     et Praenestinae moenia sacra deae,",{"entites":[]}],["Iunonale leges tempus: nec Romulus illas",{"entites":[]}],["     condidit, at nostri Roma nepotis erat.'",{"entites":[]}],["finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor               65",{"entites":[]}],["     stabat, et in voltu signa vigoris erant.",{"entites":[]}],["'non ego, si toto mater me cedere caelo",{"entites":[]}],["     iusserit, invita matre morabor' ait.",{"entites":[]}],["'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius:",{"entites":[]}],["     blandior, et partes paene rogantis ago,                70",{"entites":[]}],["remque mei iuris malim tenuisse precando:",{"entites":[]}],["     et faveas causae forsitan ipse meae.",{"entites":[]}],["aurea possedit socio Capitolia templo",{"entites":[[0,84,"LOC"]]}],["     mater et, ut debet, cum Iove summa tenet;",{"entites":[]}],["at decus omne mihi contingit origine mensis:               75",{"entites":[]}],["     unicus est, de quo sollicitamur, honor.",{"entites":[]}],["quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti",{"entites":[]}],["     Herculis uxori, posteritasque memor?",{"entites":[]}],["haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni",{"entites":[]}],["     coniugis: huc captas adpulit ille boves,               80",{"entites":[]}],["hic male defensus flammis et dote paterna",{"entites":[[0,85,"LOC"]]}],["     Cacus Aventinam sanguine tinxit humum.",{"entites":[]}],["ad propiora vocor: populum digessit ab annis",{"entites":[]}],["     Romulus, in partes distribuitque duas;",{"entites":[]}],["haec dare consilium, pugnare paratior illa est,               85",{"entites":[]}],["     haec aetas bellum suadet, at illa gerit.",{"entites":[]}],["sic statuit, mensesque nota secrevit eadem:",{"entites":[]}],["     Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.'",{"entites":[]}],["dixit; et in litem studio certaminis issent,",{"entites":[]}],["     atque ira pietas dissimulata foret:               90",{"entites":[]}],["venit Apollinea longas Concordia lauro",{"entites":[]}],["     nexa comas, placidi numen opusque ducis.",{"entites":[]}],["haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum",{"entites":[]}],["     binaque cum populis regna coisse suis,",{"entites":[]}],["et lare communi soceros generosque receptos,               95",{"entites":[]}],["     'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.'",{"entites":[]}],["dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae:",{"entites":[]}],["     res est arbitrio non dirimenda meo.",{"entites":[]}],["ite pares a me. perierunt iudice formae",{"entites":[[0,89,"LOC"]]}],["     Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae.               100",{"entites":[]}],["1. H K : IVN : N               100a",{"entites":[]}],["Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est:",{"entites":[]}],["     numine clausa aperit, claudit aperta suo.",{"entites":[]}],["unde datas habeat vires, obscurior aevo",{"entites":[]}],["     fama; sed e nostro carmine certus eris.",{"entites":[]}],["adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni:               105",{"entites":[[0,39,"LOC"]]}],["     pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.",{"entites":[]}],["inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores)",{"entites":[]}],["     nequiquam multis saepe petita procis.",{"entites":[]}],["rura sequi iaculisque feras agitare solebat,",{"entites":[]}],["     nodosasque cava tendere valle plagas;               110",{"entites":[]}],["non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem",{"entites":[]}],["     credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi.",{"entites":[]}],["huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba,",{"entites":[]}],["     reddebat tales protinus illa sonos:",{"entites":[]}],["'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris:               115",{"entites":[]}],["     si secreta magis ducis in antra, sequor.'",{"entites":[]}],["credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit,",{"entites":[]}],["     et latet et nullo est invenienda modo.",{"entites":[]}],["viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus",{"entites":[]}],["     ad duram verbis mollibus usus erat.               120",{"entites":[]}],["nympha iubet quaeri de more remotius antrum,",{"entites":[]}],["     utque comes sequitur, destituitque ducem.",{"entites":[]}],["stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur:",{"entites":[]}],["     nil agis, et latebras respicit ille tuas.",{"entites":[]}],["nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem               125",{"entites":[]}],["     occupat amplexu, speque potitus ait",{"entites":[]}],["'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:",{"entites":[]}],["     hoc pretium positae virginitatis habe.'",{"entites":[]}],["sic fatus spinam, qua tristes pellere posset",{"entites":[]}],["     a foribus noxas (haec erat alba) dedit.               130",{"entites":[]}],["sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis",{"entites":[]}],["     guttura fraudabant, sed genus inde trahunt:",{"entites":[]}],["grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis;",{"entites":[]}],["     canities pennis, unguibus hamus inest;",{"entites":[]}],["nocte volant puerosque petunt nutricis egentes,               135",{"entites":[]}],["     et vitiant cunis corpora rapta suis;",{"entites":[]}],["carpere dicuntur lactentia viscera rostris,",{"entites":[]}],["     et plenum poto sanguine guttur habent.",{"entites":[]}],["est illis strigibus nomen; sed nominis huius",{"entites":[]}],["     causa quod horrenda stridere nocte solent.               140",{"entites":[]}],["sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt",{"entites":[]}],["     neniaque in volucres Marsa figurat anus,",{"entites":[]}],["in thalamos venere Procae: Proca natus in illis",{"entites":[]}],["     praeda recens avium quinque diebus erat,",{"entites":[]}],["pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;               145",{"entites":[]}],["     at puer infelix vagit opemque petit.",{"entites":[]}],["territa voce sui nutrix accurrit alumni,",{"entites":[]}],["     et rigido sectas invenit ungue genas.",{"entites":[]}],["quid faceret? color oris erat qui frondibus olim",{"entites":[]}],["     esse solet seris, quas nova laesit hiems.               150",{"entites":[]}],["pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem",{"entites":[]}],["     pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.'",{"entites":[]}],["venerat ad cunas; flebant materque paterque:",{"entites":[]}],["     'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait.",{"entites":[]}],["protinus arbutea postes ter in ordine tangit               155",{"entites":[]}],["     fronde, ter arbutea limina fronde notat,",{"entites":[]}],["spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)",{"entites":[]}],["     extaque de porca cruda bimenstre tenet,",{"entites":[]}],["atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit",{"entites":[]}],["     'parcite: pro parvo victima parva cadit.               160",{"entites":[]}],["cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras:",{"entites":[]}],["     hanc animam vobis pro meliore damus.'",{"entites":[]}],["sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit,",{"entites":[]}],["     quique adsint sacris respicere illa vetat:",{"entites":[]}],["virgaque Ianalis de spina subditur alba,               165",{"entites":[]}],["     qua lumen thalamis parva fenestra dabat.",{"entites":[]}],["post illud nec aves cunas violasse feruntur,",{"entites":[]}],["     et rediit puero qui fuit ante color.",{"entites":[]}],["Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis",{"entites":[]}],["     mixtaque cum calido sit faba farre rogas?               170",{"entites":[]}],["prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat,",{"entites":[]}],["     nec petit adscitas luxuriosa dapes.",{"entites":[]}],["piscis adhuc illi populo sine fraude natabat,",{"entites":[]}],["     ostreaque in conchis tuta fuere suis;",{"entites":[]}],["nec Latium norat quam praebet Ionia dives               175",{"entites":[[0,41,"LOC"]]}],["     nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis;",{"entites":[[5,43,"LOC"]]}],["et praeter pennas nihil in pavone placebat,",{"entites":[]}],["     nec tellus captas miserat arte feras.",{"entites":[]}],["sus erat in pretio, caesa sue festa colebant;",{"entites":[]}],["     terra fabas tantum duraque farra dabat.               180",{"entites":[]}],["quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis",{"entites":[]}],["     ederit, huic laedi viscera posse negant.",{"entites":[]}],["Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae",{"entites":[[0,85,"LOC"]]}],["     ex voto memorant facta, Camille, tuo.",{"entites":[]}],["ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam               185",{"entites":[[0,100,"LOC"]]}],["     a Capitolino reppulit arma Iove.",{"entites":[]}],["quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa",{"entites":[]}],["     defensor solii, Iuppiter alte, tui!",{"entites":[]}],["vixit, ut occideret damnatus crimine regni:",{"entites":[]}],["     hunc illi titulum longa senecta dabat.               190",{"entites":[]}],["Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra",{"entites":[[0,88,"LOC"]]}],["     adpositum Tectae porta Capena Viae.",{"entites":[]}],["te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur,",{"entites":[]}],["     cum paene est Corsis obruta classis aquis.",{"entites":[[5,47,"LOC"]]}],["haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra,               195",{"entites":[]}],["     tunc oritur magni praepes adunca Iovis.",{"entites":[]}],["2. A F               196a",{"entites":[]}],["Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis,",{"entites":[]}],["     evocat, et multa terra madescit aqua.",{"entites":[]}],["3. B C               198a",{"entites":[]}],["Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus",{"entites":[]}],["     factaque erit posito rore bis uda seges,",{"entites":[]}],["hac sacrata die Tusco Bellona duello",{"entites":[[0,82,"LOC"]]}],["     dicitur, et Latio prospera semper adest.",{"entites":[]}],["Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata",{"entites":[]}],["     multum animo vidit, lumine cas erat.",{"entites":[]}],["prospicit a templo summum brevis area Circum:               205",{"entites":[[0,44,"LOC"]]}],["     est ibi non parvae parva columna notae;",{"entites":[]}],["hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti,",{"entites":[]}],["     in regem et gentes cum placet arma capi.",{"entites":[]}],["4. C C               208a",{"entites":[]}],["Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est,",{"entites":[[0,184,"LOC"]]}],["     quod deus Euboico carmine munus habet.",{"entites":[]}],["muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est;",{"entites":[]}],["     si titulum quaeris, Sulla probavit opus.",{"entites":[]}],["5. D NON : N               212a",{"entites":[]}],["Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem",{"entites":[]}],["     an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:",{"entites":[]}],["'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:               215",{"entites":[]}],["     nomina terna fero: sic voluere Cures.'",{"entites":[]}],["hunc igitur veteres donarunt aede Sabini,",{"entites":[[0,80,"LOC"]]}],["     inque Quirinali constituere iugo.",{"entites":[]}],["6. E N               218a",{"entites":[]}],["Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis,",{"entites":[]}],["     filia, qua felix sospite semper ero.",{"entites":[]}],["hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis",{"entites":[]}],["     apta requirebam, quaeque cavenda forent:",{"entites":[]}],["tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus",{"entites":[]}],["     utilis et nuptis, utilis esse viris,",{"entites":[]}],["primaque pars huius thalamis aliena reperta est;               225",{"entites":[]}],["     nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:",{"entites":[]}],["'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta",{"entites":[[0,86,"LOC"]]}],["     detulerit flavis in mare Thybris aquis,",{"entites":[]}],["non mihi detonso crinem depectere buxo,",{"entites":[]}],["     non ungues ferro subsecuisse licet,               230",{"entites":[]}],["non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,",{"entites":[]}],["     quamvis perpetua sit mihi lege datus.",{"entites":[]}],["tu quoque ne propera: melius tua filia nubet",{"entites":[]}],["     ignea cum pura Vesta nitebit humo.'",{"entites":[]}],["7. F N               234a",{"entites":[]}],["Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe",{"entites":[]}],["     fertur, et a tergo non habet Ursa metum.",{"entites":[]}],["tunc ego me memini ludos in gramine Campi",{"entites":[[0,86,"LOC"]]}],["     aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.",{"entites":[]}],["festa dies illis qui lina madentia ducunt,",{"entites":[]}],["     quique tegunt parvis aera recurva cibis.               240",{"entites":[]}],["8. G N               240a",{"entites":[]}],["Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus",{"entites":[]}],["     vota metu belli, perfide Poene, tui.",{"entites":[]}],["Poene, rebellaras, et leto consulis omnes",{"entites":[]}],["     attoniti Mauras pertimuere manus.",{"entites":[]}],["spem metus expulerat, cum Menti vota senatus               245",{"entites":[[0,108,"LOC"]]}],["     suscipit, et melior protinus illa venit.",{"entites":[]}],["aspicit instantes mediis sex lucibus Idus",{"entites":[]}],["     illa dies qua sunt vota soluta deae.",{"entites":[]}],["9. H VEST : N               248a",{"entites":[]}],["Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora,",{"entites":[]}],["     ad tua si nobis sacra venire licet.",{"entites":[]}],["in prece totus eram: caelestia numina sensi,",{"entites":[]}],["     lactaque purpurea luce refulsit humus.",{"entites":[]}],["non equidem vidi (valeant mendacia vatum)",{"entites":[]}],["     te, dea, nec fueras aspicienda viro;",{"entites":[]}],["sed quae nescieram quorumque errore tenebar               255",{"entites":[]}],["     cognita sunt nullo praecipiente mihi.",{"entites":[]}],["dena quater memorant habuisse Parilia Romam,",{"entites":[]}],["     cum flammae custos aede recepta dea est,",{"entites":[]}],["regis opus placidi, quo non metuentius ullum",{"entites":[]}],["     numinis ingenium terra Sabina tulit.               260",{"entites":[]}],["quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,",{"entites":[[0,291,"LOC"]]}],["     et paries lento vimine textus erat.",{"entites":[]}],["hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae,",{"entites":[]}],["     tunc erat intonsi regia magna Numae;",{"entites":[]}],["forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse               265",{"entites":[]}],["     dicitur, et formae causa probanda subest.",{"entites":[]}],["Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:",{"entites":[]}],["     significant sedem terra focusque suam.",{"entites":[]}],["terra pilae similis, nullo fulcimine nixa,",{"entites":[]}],["     aere subiecto tam grave pendet onus:               270",{"entites":[]}],["ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,",{"entites":[]}],["     quique premat partes angulus omnis abest:",{"entites":[]}],["cumque sit in media rerum regione locata,",{"entites":[]}],["     ut tangat nullum plusve minusve latus,",{"entites":[]}],["ni convexa foret, parti vicinior esset,               275",{"entites":[]}],["     nec medium terram mundus haberet onus.",{"entites":[]}],["arte Syracosia suspensus in aere clauso",{"entites":[]}],["     stat globus, immensi parva figura poli,",{"entites":[]}],["et quantum a summis, tantum secessit ab imis",{"entites":[]}],["     terra; quod ut fiat forma rotunda facit.               280",{"entites":[]}],["par facies templi; nullus procurrit in illo",{"entites":[]}],["     angulus, a pluvio vindicat imbre tholus.",{"entites":[]}],["cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris?",{"entites":[]}],["     inveniam causas hac quoque parte suas.",{"entites":[]}],["ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas               285",{"entites":[]}],["     semine Saturni; tertia Vesta fuit.",{"entites":[]}],["utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur;",{"entites":[]}],["     de tribus impatiens restitit una viri.",{"entites":[]}],["quid mirum, virgo si virgine laeta ministra",{"entites":[]}],["     admittit castas ad sua sacra manus?               290",{"entites":[]}],["nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam;",{"entites":[]}],["     nataque de flamma corpora nulla vides.",{"entites":[]}],["iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit",{"entites":[]}],["     nec capit, et comites virginitatis amat.",{"entites":[]}],["esse diu stultus Vestae simulacra putavi,               295",{"entites":[]}],["     mox didici curvo nulla subesse tholo.",{"entites":[]}],["ignis inexstinctus templo celatur in illo:",{"entites":[[0,86,"LOC"]]}],["     effigiem nullam Vesta nec ignis habet.",{"entites":[]}],["stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur;",{"entites":[]}],["     causaque par Grai nominis esse potest.               300",{"entites":[]}],["at focus a flammis et quod fovet omnia dictus;",{"entites":[]}],["     qui tamen in primis aedibus ante fuit.",{"entites":[]}],["hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando",{"entites":[]}],["     praefamur Vestam, quae loca prima tenet.",{"entites":[]}],["Ante focos olim scamnis considere longis               305",{"entites":[]}],["     mos erat, et mensae credere adesse deos;",{"entites":[]}],["nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae,",{"entites":[]}],["     ante Vacunales stantque sedentque focos.",{"entites":[]}],["venit in hos annos aliquid de more vetusto:",{"entites":[]}],["     fert missos Vestae pura patella cibos.               310",{"entites":[]}],["Ecce coronatis panis dependet asellis,",{"entites":[]}],["     et velant scabras florida serta molas.",{"entites":[]}],["sola prius furnis torrebant farra coloni",{"entites":[]}],["     (et Fornacali sunt sua sacra deae):",{"entites":[]}],["subpositum cineri panem focus ipse parabat,               315",{"entites":[]}],["     strataque erat tepido tegula quassa solo.",{"entites":[]}],["inde focum servat pistor dominamque focorum",{"entites":[]}],["     et quae pumiceas versat asella molas.",{"entites":[]}],["praeteream referamne tuum, rubicunde Priape,",{"entites":[]}],["     dedecus? est multi fabula parva ioci.               320",{"entites":[]}],["turrigera frontem Cybele redimita corona",{"entites":[]}],["     convocat aeternos ad sua festa deos;",{"entites":[]}],["convocat et satyros et, rustica numina, nymphas;",{"entites":[]}],["     Silenus, quamvis nemo vocarat, adest.",{"entites":[]}],["nec licet et longum est epulas narrare deorum:               325",{"entites":[]}],["     in multo nox est pervigilata mero.",{"entites":[]}],["hi temere errabant in opacae vallibus Idae,",{"entites":[[0,90,"LOC"]]}],["     pars iacet et molli gramine membra levat;",{"entites":[]}],["hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit",{"entites":[]}],["     et viridem celeri ter pede pulsat humum.               330",{"entites":[]}],["Vesta iacet placidamque capit secura quietem,",{"entites":[]}],["     sicut erat, positum caespite fulta caput.",{"entites":[]}],["at ruber hortorum custos nymphasque deasque",{"entites":[]}],["     captat, et errantes fertque refertque pedes;",{"entites":[]}],["aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit               335",{"entites":[]}],["     an scierit Vestam, scisse sed ipse negat.",{"entites":[]}],["spem capit obscenam, furtimque accedere temptat,",{"entites":[]}],["     et fert suspensos corde micante gradus.",{"entites":[]}],["forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum",{"entites":[]}],["     liquerat ad ripas lene sonantis aquae;               340",{"entites":[]}],["ibat ut inciperet longi deus Hellesponti,",{"entites":[]}],["     intempestivo cum rudit ille sono.",{"entites":[]}],["territa voce gravi surgit dea; convolat omnis",{"entites":[]}],["     turba, per infestas effugit ille manus.",{"entites":[]}],["Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo,               345",{"entites":[[0,114,"LOC"]]}],["     'apta' canens 'flammis indicis exta damus.'",{"entites":[]}],["quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas;",{"entites":[]}],["     cessat opus, vacuae conticuere molae.",{"entites":[]}],["Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis",{"entites":[[0,191,"LOC"]]}],["     dicam Pistoris quid velit ara Iovis.               350",{"entites":[]}],["cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis:",{"entites":[]}],["     fecerat obsidio iam diuturna famem.",{"entites":[]}],["Iuppiter, ad solium superis regale vocatis,",{"entites":[]}],["     'incipe' ait Marti; protinus ille refert:",{"entites":[]}],["'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum,               355",{"entites":[]}],["     et dolor hic animi voce querentis eget.",{"entites":[]}],["si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori",{"entites":[]}],["     exigis, Alpino Roma sub hoste iacet.",{"entites":[]}],["haec est cui fuerat promissa potentia rerum,",{"entites":[]}],["     Iuppiter? hanc terris impositurus eras?               360",{"entites":[]}],["iamque suburbanos Etruscaque contudit arma:",{"entites":[[0,43,"LOC"]]}],["     spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est.",{"entites":[]}],["vidimus ornatos aerata per atria picta",{"entites":[]}],["     veste triumphales occubuisse senes;",{"entites":[]}],["vidimus Iliacae transferri pignora Vestae               365",{"entites":[[0,105,"LOC"]]}],["     sede: putant aliquos scilicet esse deos.",{"entites":[]}],["at si respicerent qua vos habitatis in arce",{"entites":[]}],["     totque domos vestras obsidione premi,",{"entites":[]}],["nil opis in cura scirent superesse deorum,",{"entites":[]}],["     et data sollicita tura perire manu.               370",{"entites":[]}],["atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant,",{"entites":[]}],["     et, si non poterunt exsuperare, cadant.",{"entites":[]}],["nunc inopes victus ignavaque fata timentes",{"entites":[]}],["     monte suo clausos barbara turba premit.'",{"entites":[]}],["tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus               375",{"entites":[]}],["     Vestaque pro Latio multa locuta suo est.",{"entites":[]}],["'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis'",{"entites":[]}],["     Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit.",{"entites":[[15,44,"LOC"]]}],["tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur",{"entites":[]}],["     effice, nec sedes desere, Vesta, tuas.                380",{"entites":[]}],["quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat,",{"entites":[]}],["     mollitamque manu duret in igne focus.'",{"entites":[]}],["iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis",{"entites":[]}],["     adnuit, et mediae tempora noctis erant.",{"entites":[]}],["iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos               385",{"entites":[]}],["     Iuppiter et sacro quid velit ore docet:",{"entites":[]}],["'surgite, et in medios de summis arcibus hostes",{"entites":[]}],["     mittite, quam minime mittere voltis, opem.'",{"entites":[]}],["somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti,",{"entites":[]}],["     tradere quam nolint et iubeantur opem.               390",{"entites":[]}],["esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona:",{"entites":[]}],["     iacta super galeas scutaque longa sonant.",{"entites":[]}],["posse fame vinci spes excidit: hoste repulso",{"entites":[[0,83,"LOC"]]}],["     candida Pistori ponitur ara Iovi.",{"entites":[]}],["Forte revertebar festis Vestalibus illa               395",{"entites":[[0,105,"LOC"]]}],["     quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est:",{"entites":[]}],["huc pede matronam nudo descendere vidi;",{"entites":[]}],["     obstipui tacitus sustinuique gradum.",{"entites":[]}],["sensit anus vicina loci, iussumque sedere",{"entites":[]}],["     adloquitur, quatiens voce tremente caput:               400",{"entites":[]}],["'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes;",{"entites":[]}],["     amne redundatis fossa madebat aquis.",{"entites":[]}],["Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras,",{"entites":[[0,95,"LOC"]]}],["     nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit;",{"entites":[]}],["qua Velabra solent in Circum ducere pompas,               405",{"entites":[[0,107,"LOC"]]}],["     nil praeter salices cassaque canna fuit:",{"entites":[]}],["saepe suburbanas rediens conviva per undas",{"entites":[]}],["     cantat et ad nautas ebria verba iacit.",{"entites":[]}],["nondum conveniens diversis iste figuris",{"entites":[]}],["     nomen ab averso ceperat amne deus.               410",{"entites":[]}],["hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus",{"entites":[]}],["     et pede velato non adeunda palus.",{"entites":[]}],["stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet,",{"entites":[]}],["     siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.'",{"entites":[]}],["reddiderat causam. 'valeas, anus optima' dixi;               415",{"entites":[]}],["     'quod superest aevi molle sit omne tui.'",{"entites":[]}],["Cetera iam pridem didici puerilibus annis,",{"entites":[]}],["     non tamen idcirco praetereunda mihi.",{"entites":[]}],["moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus",{"entites":[]}],["     (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes);               420",{"entites":[]}],["creditur armiferae signum caeleste Minervae",{"entites":[]}],["     urbis in Iliacae desiluisse iuga.",{"entites":[]}],["cura videre fuit: vidi templumque locumque;",{"entites":[]}],["     hoc superest illi, Pallada Roma tenet.",{"entites":[]}],["consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco               425",{"entites":[]}],["     hos non mentito reddidit ore sonos:",{"entites":[]}],["'aetheriam servate deam, servabitis urbem:",{"entites":[]}],["     imperium secum transferet illa loci.'",{"entites":[]}],["servat et inclusam summa tenet Ilus in arce,",{"entites":[]}],["     curaque ad heredem Laomedonta redit;               430",{"entites":[]}],["sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat,",{"entites":[]}],["     ex quo iudicio forma revicta sua est.",{"entites":[]}],["seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes,",{"entites":[]}],["     seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt;",{"entites":[]}],["auctor in incerto, res est Romana: tuetur               435",{"entites":[]}],["     Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt.",{"entites":[]}],["heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta",{"entites":[[0,89,"LOC"]]}],["     arsit et est tectis obruta paene suis!",{"entites":[]}],["flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes,",{"entites":[]}],["     mixtaque erat flammae flamma profana piae;               440",{"entites":[]}],["attonitae flebant demisso crine ministrae:",{"entites":[]}],["     abstulerat vires corporis ipse timor.",{"entites":[]}],["provolat in medium, et magna 'succurrite' voce,",{"entites":[]}],["     'non est auxilium flere' Metellus ait.",{"entites":[]}],["'pignora virgineis fatalia tollite palmis:               445",{"entites":[]}],["     non ea sunt voto, sed rapienda manu.",{"entites":[]}],["me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat",{"entites":[]}],["     et pavidas posito procubuisse genu.",{"entites":[]}],["haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit",{"entites":[]}],["     'sacra: vir intrabo non adeunda viro.               450",{"entites":[]}],["si scelus est, in me commissi poena redundet:",{"entites":[]}],["     sit capitis damno Roma soluta mei.'",{"entites":[]}],["dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit,",{"entites":[]}],["     pontificisque sui munere tuta fuit.",{"entites":[]}],["nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae:               455",{"entites":[]}],["     ignis in Iliacis nunc erit estque focis;",{"entites":[]}],["nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos",{"entites":[]}],["     hoc duce, nec viva defodietur humo:",{"entites":[]}],["sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam",{"entites":[]}],["     conditur: est Tellus Vestaque numen idem.               460",{"entites":[]}],["Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste",{"entites":[]}],["     fecit et Hispanam sanguine tinxit humum.",{"entites":[[14,45,"LOC"]]}],["scilicet interdum miscentur tristia laetis,",{"entites":[]}],["     ne populum toto pectore festa iuvent:",{"entites":[]}],["Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque               465",{"entites":[[0,110,"LOC"]]}],["     perdidit, et leto est ultimus ipse datus.",{"entites":[]}],["'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes,",{"entites":[]}],["     quique necem Crassi vindicet ultor erit.'",{"entites":[]}],["10. A N               468a",{"entites":[]}],["At simul auritis violae demuntur asellis,",{"entites":[]}],["     et Cereris fruges aspera saxa terunt,",{"entites":[]}],["navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit",{"entites":[]}],["     'umida cum pulso nox erit orta die.'",{"entites":[]}],["11. B MATR : N vel NP               472a",{"entites":[]}],["Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui,",{"entites":[]}],["     et vigil Eois Lucifer exit aquis:",{"entites":[]}],["ite, bonae matres (vestrum Matralia festum),               475",{"entites":[]}],["     flavaque Thebanae reddite liba deae.",{"entites":[]}],["pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo",{"entites":[[0,90,"LOC"]]}],["     area, quae posito de bove nomen habet.",{"entites":[]}],["hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti",{"entites":[[0,87,"LOC"]]}],["     sceptriferas Servi templa dedisse manus.               480",{"entites":[]}],["quae dea sit, quare famulas a limine templi",{"entites":[]}],["     arceat (arcet enim) libaque tosta petat,",{"entites":[]}],["Bacche racemiferos hedera distincte capillos,",{"entites":[]}],["     si domus illa tua est, derige vatis opus.",{"entites":[]}],["arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino               485",{"entites":[]}],["     te, puer, et summa sedula nutrit ope.",{"entites":[]}],["intumuit Iuno, raptum quod paelice natum",{"entites":[]}],["     educet: at sanguis ille sororis erat.",{"entites":[]}],["hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa,",{"entites":[]}],["     tuque cadis patria, parve Learche, manu;               490",{"entites":[]}],["maesta Learcheas mater tumulaverat umbras",{"entites":[]}],["     et dederat miseris omnia iusta rogis.",{"entites":[]}],["haec quoque, funestos ut erat laniata capillos,",{"entites":[]}],["     prosilit et cunis te, Melicerta, rapit.",{"entites":[]}],["est spatio contracta brevi, freta bina repellit,               495",{"entites":[]}],["     unaque pulsatur, terra, duabus aquis:",{"entites":[]}],["huc venit insanis natum complexa lacertis,",{"entites":[]}],["     et secum celso mittit in alta iugo.",{"entites":[]}],["excipit inlaesos Panope centumque sorores,",{"entites":[]}],["     et placido lapsu per sua regna ferunt.               500",{"entites":[]}],["nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon",{"entites":[[0,87,"LOC"]]}],["     verticibus densi Thybridis ora tenent.",{"entites":[]}],["lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur;",{"entites":[[0,46,"LOC"]]}],["     maenadas Ausonias incoluisse ferunt:",{"entites":[]}],["quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse               505",{"entites":[]}],["     audit et Euandrum sceptra tenere loci;",{"entites":[]}],["dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas",{"entites":[]}],["     instimulat fictis insidiosa sonis:",{"entites":[]}],["'o nimium faciles, o toto pectore captae,",{"entites":[]}],["     non venit haec nostris hospes amica choris.               510",{"entites":[]}],["fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum:",{"entites":[]}],["     quo possit poenas pendere pignus habet.'",{"entites":[]}],["vix bene desierat, complent ululatibus auras",{"entites":[]}],["     thyiades, effusis per sua colla comis,",{"entites":[]}],["iniciuntque manus puerumque revellere pugnant.               515",{"entites":[]}],["     quos ignorat adhuc, invocat illa deos:",{"entites":[]}],["'dique virique loci, miserae succurrite matri.'",{"entites":[]}],["     clamor Aventini saxa propinqua ferit.",{"entites":[[5,42,"LOC"]]}],["adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas;",{"entites":[]}],["     audit, et ad vocem concitus urget iter:               520",{"entites":[]}],["Herculis adventu quae vim modo ferre parabant",{"entites":[]}],["     turpia femineae terga dedere fugae.",{"entites":[]}],["'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi?",{"entites":[]}],["     an numen, quod me, te quoque vexat?' ait.",{"entites":[]}],["illa docet partim, partim praesentia nati               525",{"entites":[]}],["     continet, et furiis in scelus isse pudet.",{"entites":[]}],["Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis,",{"entites":[]}],["     estque frequens, Ino, nomen in ore tuum.",{"entites":[]}],["hospita Carmentis fidos intrasse penates",{"entites":[]}],["     diceris et longam deposuisse famem.               530",{"entites":[]}],["liba sua properata manu Tegeaea sacerdos",{"entites":[]}],["     traditur in subito cocta dedisse foco.",{"entites":[]}],["nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam;",{"entites":[]}],["     rustica sedulitas gratior arte fuit.",{"entites":[]}],["'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna,               535",{"entites":[]}],["     qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.'",{"entites":[]}],["parva mora est, caelum vates ac numina sumit,",{"entites":[]}],["     fitque sui toto pectore plena dei;",{"entites":[]}],["vix illam subito posses cognoscere, tanto",{"entites":[]}],["     sanctior et tanto, quam modo, maior erat.                540",{"entites":[]}],["'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino'",{"entites":[]}],["     dixit, 'et huic populo prospera semper ades.",{"entites":[]}],["numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit.",{"entites":[]}],["     in vestris aliud sumite nomen aquis:",{"entites":[]}],["Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris;               545",{"entites":[]}],["     in portus nato ius erit omne tuo,",{"entites":[]}],["quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet.",{"entites":[]}],["     ite, precor, nostris aequus uterque locis.'",{"entites":[]}],["adnuerat, promissa fides; posuere labores,",{"entites":[]}],["     nomina mutarunt: hic deus, illa dea est.               550",{"entites":[]}],["Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit,",{"entites":[]}],["     principiumque odii, si sinat illa, canam.",{"entites":[]}],["una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum",{"entites":[]}],["     saepe sub amplexus coniugis ire tui.",{"entites":[]}],["improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa               555",{"entites":[]}],["     comperit agricolis semina tosta dari:",{"entites":[]}],["ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit:",{"entites":[]}],["     hoc est cur odio sit tibi serva manus.",{"entites":[]}],["non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret:",{"entites":[]}],["     ipsa parum felix visa fuisse parens.               560",{"entites":[]}],["alterius prolem melius mandabitis illi:",{"entites":[]}],["     utilior Baccho quam fuit illa suis.",{"entites":[]}],["hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili,",{"entites":[]}],["     'luce mea Marso consul ab hoste cades.'",{"entites":[]}],["exitus accessit verbis, flumenque Toleni               565",{"entites":[[0,103,"LOC"]]}],["     purpureum mixtis sanguine fluxit aquis.",{"entites":[]}],["proximus annus erat: Pallantide caesus eadem",{"entites":[]}],["     Didius hostiles ingeminavit opes.",{"entites":[]}],["Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque;",{"entites":[[0,94,"LOC"]]}],["     sed superiniectis quis latet iste togis?               570",{"entites":[]}],["Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi",{"entites":[]}],["     discrepat, et dubium me quoque mentis habet.",{"entites":[]}],["dum dea furtivos timide profitetur amores,",{"entites":[]}],["     caelestemque homini concubuisse pudet",{"entites":[]}],["(arsit enim magno correpta cupidine regis,               575",{"entites":[]}],["     caecaque in hoc uno non fuit illa viro),",{"entites":[]}],["nocte domum parva solita est intrare fenestra,",{"entites":[]}],["     unde Fenestellae nomina porta tenet.",{"entites":[]}],["nunc pudet, et voltus velamine celat amatos,",{"entites":[]}],["     oraque sunt multa regia tecta toga.               580",{"entites":[]}],["an magis est verum post Tulli funera plebem",{"entites":[]}],["     confusam placidi morte fuisse ducis:",{"entites":[]}],["nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus,",{"entites":[]}],["     donec eum positis occuluere togis?",{"entites":[]}],["tertia causa mihi spatio maiore canenda est;               585",{"entites":[]}],["     nos tamen adductos intus agemus equos.",{"entites":[]}],["Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto",{"entites":[]}],["     his solita est dictis exstimulare virum:",{"entites":[]}],["'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis",{"entites":[]}],["     meque tui fratris, si pia vita placet?               590",{"entites":[]}],["vivere debuerant et vir meus et tua coniunx,",{"entites":[]}],["     si nullum ausuri maius eramus opus.",{"entites":[]}],["et caput et regnum facio dotale parentis.",{"entites":[]}],["     si vir es, i, dictas exige dotis opes.",{"entites":[]}],["regia res scelus est: socero cape regna necato,               595",{"entites":[]}],["     et nostras patrio sanguine tingue manus.'",{"entites":[]}],["talibus instinctus solio privatus in alto",{"entites":[]}],["     sederat: attonitum volgus in arma ruit:",{"entites":[]}],["hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas:",{"entites":[]}],["     sceptra gener socero rapta Superbus habet.               600",{"entites":[]}],["ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus",{"entites":[[0,89,"LOC"]]}],["     concidit in dura sanguinulentus humo.",{"entites":[]}],["filia carpento, patrios initura penates,",{"entites":[]}],["     ibat per medias alta feroxque vias.",{"entites":[]}],["corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis               605",{"entites":[]}],["     restitit; hunc tali corripit illa sono:",{"entites":[]}],["'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum?",{"entites":[]}],["     duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.'",{"entites":[]}],["certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa",{"entites":[]}],["     vicus, et aeterna res ea pressa nota.               610",{"entites":[]}],["post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis,",{"entites":[]}],["     tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar.",{"entites":[]}],["signum erat in solio residens sub imagine Tulli;",{"entites":[]}],["     dicitur hoc oculis opposuisse manum,",{"entites":[]}],["et vox audita est 'voltus abscondite nostros,               615",{"entites":[]}],["     ne natae videant ora nefanda meae.'",{"entites":[]}],["veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri,",{"entites":[]}],["     et sic e templo est ipsa locuta suo:",{"entites":[]}],["'ore revelato qua primum luce patebit",{"entites":[]}],["     Servius, haec positi prima pudoris erit.'               620",{"entites":[]}],["parcite, matronae, vetitas attingere vestes",{"entites":[]}],["     (sollemni satis est voce movere preces),",{"entites":[]}],["sitque caput semper Romano tectus amictu",{"entites":[]}],["     qui rex in nostra septimus urbe fuit.",{"entites":[]}],["arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit               625",{"entites":[]}],["     ignis; opem nato Mulciber ipse tulit.",{"entites":[]}],["namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater",{"entites":[]}],["     praesignis facie Corniculana fuit.",{"entites":[]}],["hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis,",{"entites":[]}],["     iussit in ornatum fundere vina focum:               630",{"entites":[]}],["hinc inter cineres obsceni forma virilis",{"entites":[]}],["     aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis.",{"entites":[]}],["iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa",{"entites":[]}],["     Servius a caelo semina gentis habet.",{"entites":[]}],["signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco               635",{"entites":[]}],["     contigit, inque comis flammeus arsit apex.",{"entites":[]}],["Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede",{"entites":[[0,88,"LOC"]]}],["     Livia, quam caro praestitit ipsa viro.",{"entites":[]}],["disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est",{"entites":[[0,89,"LOC"]]}],["     porticus, immensae tecta fuere domus;                640",{"entites":[]}],["urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat",{"entites":[]}],["     quo brevius muris oppida multa tenent.",{"entites":[]}],["haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,",{"entites":[]}],["     sed quia luxuria visa nocere sua.",{"entites":[]}],["sustinuit tantas operum subvertere moles               645",{"entites":[]}],["     totque suas heres perdere Caesar opes:",{"entites":[]}],["sic agitur censura et sic exempla parantur,",{"entites":[]}],["     cum vindex, alios quod monet, ipse facit.",{"entites":[]}],["12. C N 13. D EID : NP ut vid.               648a",{"entites":[]}],["Nulla nota est veniente die, quam dicere possis;",{"entites":[]}],["     Idibus Invicto sunt data templa Iovi.",{"entites":[]}],["et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.",{"entites":[]}],["     nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.",{"entites":[]}],["'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe?",{"entites":[]}],["     quid sibi personae, quid stola longa volunt?'",{"entites":[]}],["sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit               655",{"entites":[]}],["     (possim utinam doctae verba referre deae):",{"entites":[]}],["'temporibus veterum tibicinis usus avorum",{"entites":[]}],["     magnus et in magno semper honore fuit:",{"entites":[]}],["cantabat fanis, cantabat tibia ludis,",{"entites":[]}],["     cantabat maestis tibia funeribus;               660",{"entites":[]}],["dulcis erat mercede labor. tempusque secutum",{"entites":[]}],["     quod subito gratae frangeret artis opus.",{"entites":[]}],["adde quod aedilis, pompam qui funeris irent,",{"entites":[]}],["     artifices solos iusserat esse decem.",{"entites":[]}],["exilio mutant Urbem Tiburque recedunt:               665",{"entites":[[0,96,"LOC"]]}],["     exilium quodam tempore Tibur erat.",{"entites":[]}],["quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris;",{"entites":[]}],["     ducit supremos nenia nulla toros.",{"entites":[]}],["servierat quidam, quantolibet ordine dignus,",{"entites":[[0,87,"LOC"]]}],["     Tibure, sed longo tempore liber erat.                670",{"entites":[]}],["rure dapes parat ille suo, turbamque canoram",{"entites":[]}],["     convocat: ad festas convenit illa dapes.",{"entites":[]}],["nox erat, et vinis oculique animique natabant,",{"entites":[]}],["     cum praecomposito nuntius ore venit,",{"entites":[]}],["atque ita \"quid cessas convivia solvere?\" dixit               675",{"entites":[]}],["     \"auctor vindictae nam venit ecce tuae.\"",{"entites":[]}],["nec mora, convivae valido titubantia vino",{"entites":[]}],["     membra movent; dubii stantque labantque pedes.",{"entites":[]}],["at dominus \"discedite\" ait, plaustroque morantes",{"entites":[]}],["     sustulit; in plaustro scirpea lata fuit.               680",{"entites":[]}],["adliciunt somnos tempus motusque merumque,",{"entites":[[0,84,"LOC"]]}],["     potaque se Tibur turba redire putat.",{"entites":[]}],["iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem,",{"entites":[[0,89,"LOC"]]}],["     et mane in medio plaustra fuere foro.",{"entites":[]}],["Plautius, ut posset specie numeroque senatum               685",{"entites":[]}],["     fallere, personis imperat ora tegi,",{"entites":[]}],["admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum",{"entites":[]}],["     augeat, in longis vestibus esse iubet;",{"entites":[]}],["sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur",{"entites":[]}],["     contra collegi iussa venire sui.               690",{"entites":[]}],["res placuit, cultuque novo licet Idibus uti",{"entites":[]}],["     et canere ad veteres verba iocosa modos.'",{"entites":[]}],["haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi",{"entites":[]}],["     'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.'",{"entites":[]}],["'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa,               695",{"entites":[]}],["     estque sub inventis haec quoque turba meis.",{"entites":[]}],["prima, terebrato per rara foramina buxo,",{"entites":[]}],["     ut daret, effeci, tibia longa sonos.",{"entites":[]}],["vox placuit: faciem liquidis referentibus undis",{"entites":[]}],["     vidi virgineas intumuisse genas.               700",{"entites":[]}],["\"ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia\" dixi:",{"entites":[]}],["     excipit abiectam caespite ripa suo.",{"entites":[]}],["inventam satyrus primum miratur, et usum",{"entites":[]}],["     nescit, et inflatam sentit habere sonum;",{"entites":[]}],["et modo dimittit digitis, modo concipit auras,               705",{"entites":[]}],["     iamque inter nymphas arte superbus erat:",{"entites":[]}],["provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit;",{"entites":[]}],["     caesa recesserunt a cute membra sua.",{"entites":[]}],["sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius:",{"entites":[]}],["     hoc est cur nostros ars colat ista dies.'               710",{"entites":[]}],["(14. E EN) 15. F Q : ST : D : F               710a",{"entites":[]}],["Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone,",{"entites":[]}],["     stabis Agenorei fronte videnda bovis.",{"entites":[]}],["haec est illa dies qua tu purgamina Vestae,",{"entites":[[0,91,"LOC"]]}],["     Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas.",{"entites":[]}],["16. G C               714a",{"entites":[]}],["Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae:",{"entites":[]}],["     cras veniet vestris ille secundus aquis.",{"entites":[]}],["17. H C 18. A C               716a",{"entites":[]}],["At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis,",{"entites":[]}],["     et cinget geminos stella serena polos,",{"entites":[]}],["tollet humo validos proles Hyriea lacertos;",{"entites":[]}],["     continua Delphin nocte videndus erit.               720",{"entites":[]}],["scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos",{"entites":[[0,87,"LOC"]]}],["     viderat in campis, Algida terra, tuis;",{"entites":[]}],["unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho",{"entites":[]}],["     vectus es in niveis postmodo victor equis.",{"entites":[]}],["19. B C               724a",{"entites":[]}],["Iam sex et totidem luces de mense supersunt,",{"entites":[]}],["     huic unum numero tu tamen adde diem.",{"entites":[]}],["sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt:",{"entites":[]}],["     coepit Aventina Pallas in arce coli.",{"entites":[[5,41,"LOC"]]}],["20. C C               728a",{"entites":[]}],["Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem",{"entites":[]}],["     pellit, et e pratis uda pruina fugit:",{"entites":[]}],["reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur,",{"entites":[[0,50,"LOC"]]}],["     tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras.",{"entites":[]}],["21. D C               732a",{"entites":[]}],["Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis,",{"entites":[]}],["     plenaque securae terra quietis erit,",{"entites":[]}],["surgit humo iuvenis telis adflatus avitis,               735",{"entites":[]}],["     et gemino nexas porrigit angue manus.",{"entites":[]}],["notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei:",{"entites":[]}],["     devovit natum credulus ille suum.",{"entites":[]}],["non impune pius iuvenis Troezena petebat:",{"entites":[[0,41,"LOC"]]}],["     dividit obstantes pectore taurus aquas.               740",{"entites":[]}],["solliciti terrentur equi, frustraque retenti",{"entites":[]}],["     per scopulos dominum duraque saxa trahunt.",{"entites":[]}],["exciderat curru, lorisque morantibus artus",{"entites":[]}],["     Hippolytus lacero corpore raptus erat,",{"entites":[]}],["reddideratque animam, multum indignante Diana.               745",{"entites":[]}],["     'nulla' Coronides 'causa doloris' ait:",{"entites":[]}],["'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam,",{"entites":[]}],["     et cedent arti tristia fata meae.'",{"entites":[]}],["gramina continuo loculis depromit eburnis:",{"entites":[]}],["     profuerant Glauci manibus illa prius,                750",{"entites":[]}],["tum cum observatas augur descendit in herbas,",{"entites":[]}],["     usus et auxilio est anguis ab angue dato.",{"entites":[]}],["pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit:",{"entites":[]}],["     depositum terra sustulit ille caput.",{"entites":[]}],["lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu               755",{"entites":[[0,98,"LOC"]]}],["     celat: Aricino Virbius ille lacu.",{"entites":[]}],["at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri,",{"entites":[]}],["     hic fieri regni iura minora sui.",{"entites":[]}],["Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum",{"entites":[]}],["     fulmina qui nimiae moverat artis opem.               760",{"entites":[]}],["Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti:",{"entites":[]}],["     propter te, fieri quod vetat, ipse facit.",{"entites":[]}],["22. E C 23. F C               762a",{"entites":[]}],["Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar,",{"entites":[]}],["     si vetet auspicium, signa movere velim.",{"entites":[]}],["sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes               765",{"entites":[[0,108,"LOC"]]}],["     per volucres aequos multa monere deos.",{"entites":[]}],["tempora si veteris quaeris temeraria damni,",{"entites":[]}],["     quintus ab extremo mense bis ille dies.",{"entites":[]}],["postera lux melior: superat Masinissa Syphacem,",{"entites":[]}],["     et cecidit telis Hasdrubal ipse suis.               770",{"entites":[]}],["24. G C               770a",{"entites":[]}],["Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis,",{"entites":[]}],["     et fugiunt freno non remorante dies.",{"entites":[]}],["quam cito venerunt Fortunae Fortis honores!",{"entites":[]}],["     post septem luces Iunius actus erit.",{"entites":[]}],["ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites:               775",{"entites":[]}],["     in Tiberis ripa munera regis habet.",{"entites":[[5,40,"LOC"]]}],["pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba,",{"entites":[]}],["     nec pudeat potos inde redire domum.",{"entites":[]}],["ferte coronatae iuvenum convivia, lintres,",{"entites":[]}],["     multaque per medias vina bibantur aquas.               780",{"entites":[]}],["plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse",{"entites":[]}],["     fertur, et ex humili sceptra tulisse loco.",{"entites":[]}],["convenit et servis, serva quia Tullius ortus",{"entites":[[0,90,"LOC"]]}],["     constituit dubiae templa propinqua deae.",{"entites":[]}],["25. H C 26. A C, postea NP               784a",{"entites":[]}],["Ecce suburbana rediens male sobrius aede",{"entites":[]}],["     ad stellas aliquis talia verba iacit:",{"entites":[]}],["'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit:",{"entites":[]}],["     dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.'",{"entites":[]}],["at, si non esset potus, dixisset eadem",{"entites":[]}],["     venturum tempus solstitiale die.               790",{"entites":[]}],["27. B C 28. C C               790a",{"entites":[]}],["Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt",{"entites":[[0,82,"LOC"]]}],["     hic ubi fit docta multa corona manu.",{"entites":[]}],["tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim",{"entites":[[0,87,"LOC"]]}],["     ante Palatini condidit ora iugi.",{"entites":[]}],["29. D F               794a",{"entites":[]}],["Tot restant de mense dies quot nomina Parcis,",{"entites":[[0,95,"LOC"]]}],["     cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae.",{"entites":[]}],["30. E C               796a",{"entites":[]}],["Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:",{"entites":[]}],["     Pierides, coeptis addite summa meis.",{"entites":[]}],["dicite, Pierides, quis vos addixerit isti",{"entites":[]}],["     cui dedit invitas victa noverca manus.                800",{"entites":[]}],["sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi",{"entites":[[0,171,"LOC"]]}],["     aspicis, unde trahit Marcia casta genus,",{"entites":[]}],["Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco,",{"entites":[]}],["     in qua par facies nobilitate sua.",{"entites":[]}],["par animo quoque forma suo respondet; in illa               805",{"entites":[]}],["     et genus et facies ingeniumque simul.",{"entites":[]}],["nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris:",{"entites":[]}],["     laudamus magnas hac quoque parte deas.",{"entites":[]}],["nupta fuit quondam matertera Caesaris illi:",{"entites":[]}],["     o decus, o sacra femina digna domo!'               810",{"entites":[]}],["sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores;",{"entites":[]}],["     adnuit Alcides increpuitque lyram.",{"entites":[]}],["Ovid The Latin Library The Classics Page",{"entites":[]}]]