fasti6.txt

- Annotations   ·   No Other Contributors   ·   CC0 1.0

P. OVIDI NASONIS FASTORUM LIBER SEXTVS Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas: quae placeat, positis omnibus ipse leges. facta canam; sed erunt qui me finxisse loquantur, nullaque mortali numina visa putent. est deus in nobis, agitante calescimus illo; 5 impetus hic sacrae semina mentis habet: fas mihi praecipue voltus vidisse deorum, vel quia sum vates, vel quia sacra cano. est nemus arboribus densum, secretus ab omni voce locus, si non obstreperetur aquis: 10 hic ego quaerebam coepti quae mensis origo esset, et in cura nominis huius eram. ecce deas vidi, non quas praeceptor arandi viderat, Ascraeas cum sequeretur oves; nec quas Priamides in aquosae vallibus Idae 15 contulit: ex illis sed tamen una fuit, ex illis fuit una, sui germana mariti; haec erat, agnovi, quae stat in arce Iovis. horrueram tacitoque animum pallore fatebar; tum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus. 20 namque ait 'o vates, Romani conditor anni, ause per exiguos magna referre modos, ius tibi fecisti numen caeleste videndi, cum placuit numeris condere festa tuis: ne tamen ignores volgique errore traharis, 25 Iunius a nostro nomine nomen habet. est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem: fratre magis dubito glorier anne viro. si genus aspicitur, Saturnum prima parentem feci, Saturni sors ego prima fui. 30 a patre dicta meo quondam Saturnia Roma est: haec illi a caelo proxima terra fuit. si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis, iunctaque Tarpeio sunt mea templa Iovi. an potuit Maio paelex dare nomina mensi, 35 hic honor in nobis invidiosus erit? cur igitur regina vocor princepsque dearum, aurea cur dextrae sceptra dedere meae? an facient mensem luces, Lucinaque ab illis dicar, et a nullo nomina mense traham? 40 tum me paeniteat posuisse fideliter iras in genus Electrae Dardaniamque domum. causa duplex irae: rapto Ganymede dolebam, forma quoque Idaeo iudice victa mea est. paeniteat quod non foveo Carthaginis arces, 45 cum mea sint illo currus et arma loco: paeniteat Sparten Argosque measque Mycenas et veterem Latio subposuisse Samon: adde senem Tatium Iunonicolasque Faliscos, quos ego Romanis succubuisse tuli. 50 sed neque paeniteat, nec gens mihi carior ulla est: hic colar, hic teneam cum Iove templa meo. ipse mihi Mavors "commendo moenia" dixit "haec tibi: tu pollens urbe nepotis eris." dicta fides sequitur: centum celebramur in aris, 55 nec levior quovis est mihi mensis honor. nec tamen hunc nobis tantummodo praestat honorem Roma: suburbani dant mihi munus idem. inspice quos habeat nemoralis Aricia fastos et populus Laurens Lanuviumque meum: 60 est illic mensis Iunonius. inspice Tibur et Praenestinae moenia sacra deae, Iunonale leges tempus: nec Romulus illas condidit, at nostri Roma nepotis erat.' finierat Iuno, respeximus: Herculis uxor 65 stabat, et in voltu signa vigoris erant. 'non ego, si toto mater me cedere caelo iusserit, invita matre morabor' ait. 'nunc quoque non luctor de nomine temporis huius: blandior, et partes paene rogantis ago, 70 remque mei iuris malim tenuisse precando: et faveas causae forsitan ipse meae. aurea possedit socio Capitolia templo mater et, ut debet, cum Iove summa tenet; at decus omne mihi contingit origine mensis: 75 unicus est, de quo sollicitamur, honor. quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori, posteritasque memor? haec quoque terra aliquid debet mihi nomine magni coniugis: huc captas adpulit ille boves, 80 hic male defensus flammis et dote paterna Cacus Aventinam sanguine tinxit humum. ad propiora vocor: populum digessit ab annis Romulus, in partes distribuitque duas; haec dare consilium, pugnare paratior illa est, 85 haec aetas bellum suadet, at illa gerit. sic statuit, mensesque nota secrevit eadem: Iunius est iuvenum; qui fuit ante, senum.' dixit; et in litem studio certaminis issent, atque ira pietas dissimulata foret: 90 venit Apollinea longas Concordia lauro nexa comas, placidi numen opusque ducis. haec ubi narravit Tatium fortemque Quirinum binaque cum populis regna coisse suis, et lare communi soceros generosque receptos, 95 'his nomen iunctis Iunius' inquit 'habet.' dicta triplex causa est. at vos ignoscite, divae: res est arbitrio non dirimenda meo. ite pares a me. perierunt iudice formae Pergama: plus laedunt, quam iuvat una, duae. 100 1. H K : IVN : N 100a Prima dies tibi, Carna, datur. dea cardinis haec est: numine clausa aperit, claudit aperta suo. unde datas habeat vires, obscurior aevo fama; sed e nostro carmine certus eris. adiacet antiquus Tiberino lucus Alerni: 105 pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt. inde sata est nymphe (Cranaen dixere priores) nequiquam multis saepe petita procis. rura sequi iaculisque feras agitare solebat, nodosasque cava tendere valle plagas; 110 non habuit pharetram, Phoebi tamen esse sororem credebant, nec erat, Phoebe, pudenda tibi. huic aliquis iuvenum dixisset amantia verba, reddebat tales protinus illa sonos: 'haec loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris: 115 si secreta magis ducis in antra, sequor.' credulus ante ut iit, frutices haec nacta resistit, et latet et nullo est invenienda modo. viderat hanc Ianus, visaeque cupidine captus ad duram verbis mollibus usus erat. 120 nympha iubet quaeri de more remotius antrum, utque comes sequitur, destituitque ducem. stulta! videt Ianus quae post sua terga gerantur: nil agis, et latebras respicit ille tuas. nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentem 125 occupat amplexu, speque potitus ait 'ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto: hoc pretium positae virginitatis habe.' sic fatus spinam, qua tristes pellere posset a foribus noxas (haec erat alba) dedit. 130 sunt avidae volucres, non quae Phineia mensis guttura fraudabant, sed genus inde trahunt: grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis; canities pennis, unguibus hamus inest; nocte volant puerosque petunt nutricis egentes, 135 et vitiant cunis corpora rapta suis; carpere dicuntur lactentia viscera rostris, et plenum poto sanguine guttur habent. est illis strigibus nomen; sed nominis huius causa quod horrenda stridere nocte solent. 140 sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiunt neniaque in volucres Marsa figurat anus, in thalamos venere Procae: Proca natus in illis praeda recens avium quinque diebus erat, pectoraque exsorbent avidis infantia linguis; 145 at puer infelix vagit opemque petit. territa voce sui nutrix accurrit alumni, et rigido sectas invenit ungue genas. quid faceret? color oris erat qui frondibus olim esse solet seris, quas nova laesit hiems. 150 pervenit ad Cranaen, et rem docet. illa 'timorem pone: tuus sospes' dixit 'alumnus erit.' venerat ad cunas; flebant materque paterque: 'sistite vos lacrimas, ipsa medebor' ait. protinus arbutea postes ter in ordine tangit 155 fronde, ter arbutea limina fronde notat, spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant) extaque de porca cruda bimenstre tenet, atque ita 'noctis aves, extis puerilibus' inquit 'parcite: pro parvo victima parva cadit. 160 cor pro corde, precor, pro fibris sumite fibras: hanc animam vobis pro meliore damus.' sic ubi libavit, prosecta sub aethere ponit, quique adsint sacris respicere illa vetat: virgaque Ianalis de spina subditur alba, 165 qua lumen thalamis parva fenestra dabat. post illud nec aves cunas violasse feruntur, et rediit puero qui fuit ante color. Pinguia cur illis gustentur larda Kalendis mixtaque cum calido sit faba farre rogas? 170 prisca dea est, aliturque cibis quibus ante solebat, nec petit adscitas luxuriosa dapes. piscis adhuc illi populo sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis; nec Latium norat quam praebet Ionia dives 175 nec quae Pygmaeo sanguine gaudet avis; et praeter pennas nihil in pavone placebat, nec tellus captas miserat arte feras. sus erat in pretio, caesa sue festa colebant; terra fabas tantum duraque farra dabat. 180 quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis ederit, huic laedi viscera posse negant. Arce quoque in summa Iunoni templa Monetae ex voto memorant facta, Camille, tuo. ante domus Manli fuerat, qui Gallica quondam 185 a Capitolino reppulit arma Iove. quam bene, di magni, pugna cecidisset in illa defensor solii, Iuppiter alte, tui! vixit, ut occideret damnatus crimine regni: hunc illi titulum longa senecta dabat. 190 Lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra adpositum Tectae porta Capena Viae. te quoque, Tempestas, meritam delubra fatemur, cum paene est Corsis obruta classis aquis. haec hominum monimenta patent: si quaeritis astra, 195 tunc oritur magni praepes adunca Iovis. 2. A F 196a Postera lux Hyadas, Taurinae cornua frontis, evocat, et multa terra madescit aqua. 3. B C 198a Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus factaque erit posito rore bis uda seges, hac sacrata die Tusco Bellona duello dicitur, et Latio prospera semper adest. Appius est auctor, Pyrrho qui pace negata multum animo vidit, lumine cas erat. prospicit a templo summum brevis area Circum: 205 est ibi non parvae parva columna notae; hinc solet hasta manu, belli praenuntia, mitti, in regem et gentes cum placet arma capi. 4. C C 208a Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est, quod deus Euboico carmine munus habet. muneris est tempus qui Nonas Lucifer ante est; si titulum quaeris, Sulla probavit opus. 5. D NON : N 212a Quaerebam Nonas Sanco Fidione referrem an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait: 'cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo: 215 nomina terna fero: sic voluere Cures.' hunc igitur veteres donarunt aede Sabini, inque Quirinali constituere iugo. 6. E N 218a Est mihi, sitque, precor, nostris diuturnior annis, filia, qua felix sospite semper ero. hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedis apta requirebam, quaeque cavenda forent: tum mihi post sacras monstratus Iunius Idus utilis et nuptis, utilis esse viris, primaque pars huius thalamis aliena reperta est; 225 nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait: 'donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta detulerit flavis in mare Thybris aquis, non mihi detonso crinem depectere buxo, non ungues ferro subsecuisse licet, 230 non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos, quamvis perpetua sit mihi lege datus. tu quoque ne propera: melius tua filia nubet ignea cum pura Vesta nitebit humo.' 7. F N 234a Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebe fertur, et a tergo non habet Ursa metum. tunc ego me memini ludos in gramine Campi aspicere et dici, lubrice Thybri, tuos. festa dies illis qui lina madentia ducunt, quique tegunt parvis aera recurva cibis. 240 8. G N 240a Mens quoque numen habet: Mentis delubra videmus vota metu belli, perfide Poene, tui. Poene, rebellaras, et leto consulis omnes attoniti Mauras pertimuere manus. spem metus expulerat, cum Menti vota senatus 245 suscipit, et melior protinus illa venit. aspicit instantes mediis sex lucibus Idus illa dies qua sunt vota soluta deae. 9. H VEST : N 248a Vesta, fave: tibi nunc operata resolvimus ora, ad tua si nobis sacra venire licet. in prece totus eram: caelestia numina sensi, lactaque purpurea luce refulsit humus. non equidem vidi (valeant mendacia vatum) te, dea, nec fueras aspicienda viro; sed quae nescieram quorumque errore tenebar 255 cognita sunt nullo praecipiente mihi. dena quater memorant habuisse Parilia Romam, cum flammae custos aede recepta dea est, regis opus placidi, quo non metuentius ullum numinis ingenium terra Sabina tulit. 260 quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres, et paries lento vimine textus erat. hic locus exiguus, qui sustinet Atria Vestae, tunc erat intonsi regia magna Numae; forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuisse 265 dicitur, et formae causa probanda subest. Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique: significant sedem terra focusque suam. terra pilae similis, nullo fulcimine nixa, aere subiecto tam grave pendet onus: 270 ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes angulus omnis abest: cumque sit in media rerum regione locata, ut tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, 275 nec medium terram mundus haberet onus. arte Syracosia suspensus in aere clauso stat globus, immensi parva figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis terra; quod ut fiat forma rotunda facit. 280 par facies templi; nullus procurrit in illo angulus, a pluvio vindicat imbre tholus. cur sit virginibus, quaeris, dea culta ministris? inveniam causas hac quoque parte suas. ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatas 285 semine Saturni; tertia Vesta fuit. utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur; de tribus impatiens restitit una viri. quid mirum, virgo si virgine laeta ministra admittit castas ad sua sacra manus? 290 nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam; nataque de flamma corpora nulla vides. iure igitur virgo est, quae semina nulla remittit nec capit, et comites virginitatis amat. esse diu stultus Vestae simulacra putavi, 295 mox didici curvo nulla subesse tholo. ignis inexstinctus templo celatur in illo: effigiem nullam Vesta nec ignis habet. stat vi terra sua: vi stando Vesta vocatur; causaque par Grai nominis esse potest. 300 at focus a flammis et quod fovet omnia dictus; qui tamen in primis aedibus ante fuit. hinc quoque vestibulum dici reor; inde precando praefamur Vestam, quae loca prima tenet. Ante focos olim scamnis considere longis 305 mos erat, et mensae credere adesse deos; nunc quoque, cum fiunt antiquae sacra Vacunae, ante Vacunales stantque sedentque focos. venit in hos annos aliquid de more vetusto: fert missos Vestae pura patella cibos. 310 Ecce coronatis panis dependet asellis, et velant scabras florida serta molas. sola prius furnis torrebant farra coloni (et Fornacali sunt sua sacra deae): subpositum cineri panem focus ipse parabat, 315 strataque erat tepido tegula quassa solo. inde focum servat pistor dominamque focorum et quae pumiceas versat asella molas. praeteream referamne tuum, rubicunde Priape, dedecus? est multi fabula parva ioci. 320 turrigera frontem Cybele redimita corona convocat aeternos ad sua festa deos; convocat et satyros et, rustica numina, nymphas; Silenus, quamvis nemo vocarat, adest. nec licet et longum est epulas narrare deorum: 325 in multo nox est pervigilata mero. hi temere errabant in opacae vallibus Idae, pars iacet et molli gramine membra levat; hi ludunt, hos somnus habet; pars bracchia nectit et viridem celeri ter pede pulsat humum. 330 Vesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput. at ruber hortorum custos nymphasque deasque captat, et errantes fertque refertque pedes; aspicit et Vestam: dubium nymphamne putarit 335 an scierit Vestam, scisse sed ipse negat. spem capit obscenam, furtimque accedere temptat, et fert suspensos corde micante gradus. forte senex, quo vectus erat, Silenus asellum liquerat ad ripas lene sonantis aquae; 340 ibat ut inciperet longi deus Hellesponti, intempestivo cum rudit ille sono. territa voce gravi surgit dea; convolat omnis turba, per infestas effugit ille manus. Lampsacos hoc animal solita est mactare Priapo, 345 'apta' canens 'flammis indicis exta damus.' quem tu, diva, memor de pane monilibus ornas; cessat opus, vacuae conticuere molae. Nomine quam pretio celebratior arce Tonantis dicam Pistoris quid velit ara Iovis. 350 cincta premebantur trucibus Capitolia Gallis: fecerat obsidio iam diuturna famem. Iuppiter, ad solium superis regale vocatis, 'incipe' ait Marti; protinus ille refert: 'scilicet ignotum est quae sit fortuna malorum, 355 et dolor hic animi voce querentis eget. si tamen ut referam breviter mala iuncta pudori exigis, Alpino Roma sub hoste iacet. haec est cui fuerat promissa potentia rerum, Iuppiter? hanc terris impositurus eras? 360 iamque suburbanos Etruscaque contudit arma: spes erat in cursu: nunc lare pulsa suo est. vidimus ornatos aerata per atria picta veste triumphales occubuisse senes; vidimus Iliacae transferri pignora Vestae 365 sede: putant aliquos scilicet esse deos. at si respicerent qua vos habitatis in arce totque domos vestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum, et data sollicita tura perire manu. 370 atque utinam pugnae pateat locus; arma capessant, et, si non poterunt exsuperare, cadant. nunc inopes victus ignavaque fata timentes monte suo clausos barbara turba premit.' tunc Venus et lituo pulcher trabeaque Quirinus 375 Vestaque pro Latio multa locuta suo est. 'publica' respondit 'cura est pro moenibus istis' Iuppiter 'et poenas Gallia victa dabit. tu modo, quae desunt fruges, superesse putentur effice, nec sedes desere, Vesta, tuas. 380 quodcumque est solidae Cereris, cava machina frangat, mollitamque manu duret in igne focus.' iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis adnuit, et mediae tempora noctis erant. iam ducibus somnum dederat labor. increpat illos 385 Iuppiter et sacro quid velit ore docet: 'surgite, et in medios de summis arcibus hostes mittite, quam minime mittere voltis, opem.' somnus abit, quaeruntque, novis ambagibus acti, tradere quam nolint et iubeantur opem. 390 esse Ceres visa est; iaciunt Cerialia dona: iacta super galeas scutaque longa sonant. posse fame vinci spes excidit: hoste repulso candida Pistori ponitur ara Iovi. Forte revertebar festis Vestalibus illa 395 quae Nova Romano nunc Via iuncta foro est: huc pede matronam nudo descendere vidi; obstipui tacitus sustinuique gradum. sensit anus vicina loci, iussumque sedere adloquitur, quatiens voce tremente caput: 400 'hoc, ubi nunc fora sunt, udae tenuere paludes; amne redundatis fossa madebat aquis. Curtius ille lacus, siccas qui sustinet aras, nunc solida est tellus, sed lacus ante fuit; qua Velabra solent in Circum ducere pompas, 405 nil praeter salices cassaque canna fuit: saepe suburbanas rediens conviva per undas cantat et ad nautas ebria verba iacit. nondum conveniens diversis iste figuris nomen ab averso ceperat amne deus. 410 hic quoque lucus erat iuncis et harundine densus et pede velato non adeunda palus. stagna recesserunt et aquas sua ripa coercet, siccaque nunc tellus: mos tamen ille manet.' reddiderat causam. 'valeas, anus optima' dixi; 415 'quod superest aevi molle sit omne tui.' Cetera iam pridem didici puerilibus annis, non tamen idcirco praetereunda mihi. moenia Dardanides nuper nova fecerat Ilus (Ilus adhuc Asiae dives habebat opes); 420 creditur armiferae signum caeleste Minervae urbis in Iliacae desiluisse iuga. cura videre fuit: vidi templumque locumque; hoc superest illi, Pallada Roma tenet. consulitur Smintheus, lucoque obscurus opaco 425 hos non mentito reddidit ore sonos: 'aetheriam servate deam, servabitis urbem: imperium secum transferet illa loci.' servat et inclusam summa tenet Ilus in arce, curaque ad heredem Laomedonta redit; 430 sub Priamo servata parum: sic ipsa volebat, ex quo iudicio forma revicta sua est. seu gener Adrasti, seu furtis aptus Ulixes, seu fuit Aeneas, eripuisse ferunt; auctor in incerto, res est Romana: tuetur 435 Vesta, quod assiduo lumine cuncta videt. heu quantum timuere patres, quo tempore Vesta arsit et est tectis obruta paene suis! flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, mixtaque erat flammae flamma profana piae; 440 attonitae flebant demisso crine ministrae: abstulerat vires corporis ipse timor. provolat in medium, et magna 'succurrite' voce, 'non est auxilium flere' Metellus ait. 'pignora virgineis fatalia tollite palmis: 445 non ea sunt voto, sed rapienda manu. me miserum! dubitatis?' ait. dubitare videbat et pavidas posito procubuisse genu. haurit aquas, tollensque manus 'ignoscite', dixit 'sacra: vir intrabo non adeunda viro. 450 si scelus est, in me commissi poena redundet: sit capitis damno Roma soluta mei.' dixit, et inrupit: factum dea rapta probavit, pontificisque sui munere tuta fuit. nunc bene lucetis sacrae sub Caesare flammae: 455 ignis in Iliacis nunc erit estque focis; nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos hoc duce, nec viva defodietur humo: sic incesta perit, quia, quam violavit, in illam conditur: est Tellus Vestaque numen idem. 460 Tum sibi Callaico Brutus cognomen ab hoste fecit et Hispanam sanguine tinxit humum. scilicet interdum miscentur tristia laetis, ne populum toto pectore festa iuvent: Crassus ad Euphraten aquilas natumque suosque 465 perdidit, et leto est ultimus ipse datus. 'Parthe, quid exsultas?' dixit dea 'signa remittes, quique necem Crassi vindicet ultor erit.' 10. A N 468a At simul auritis violae demuntur asellis, et Cereris fruges aspera saxa terunt, navita puppe sedens 'Delphina videbimus', inquit 'umida cum pulso nox erit orta die.' 11. B MATR : N vel NP 472a Iam, Phryx, a nupta quereris, Tithone, relinqui, et vigil Eois Lucifer exit aquis: ite, bonae matres (vestrum Matralia festum), 475 flavaque Thebanae reddite liba deae. pontibus et magno iuncta est celeberrima Circo area, quae posito de bove nomen habet. hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus. 480 quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche racemiferos hedera distincte capillos, si domus illa tua est, derige vatis opus. arserat obsequio Semele Iovis: accipit Ino 485 te, puer, et summa sedula nutrit ope. intumuit Iuno, raptum quod paelice natum educet: at sanguis ille sororis erat. hinc agitur furiis Athamas et imagine falsa, tuque cadis patria, parve Learche, manu; 490 maesta Learcheas mater tumulaverat umbras et dederat miseris omnia iusta rogis. haec quoque, funestos ut erat laniata capillos, prosilit et cunis te, Melicerta, rapit. est spatio contracta brevi, freta bina repellit, 495 unaque pulsatur, terra, duabus aquis: huc venit insanis natum complexa lacertis, et secum celso mittit in alta iugo. excipit inlaesos Panope centumque sorores, et placido lapsu per sua regna ferunt. 500 nondum Leucothea, nondum puer ille Palaemon verticibus densi Thybridis ora tenent. lucus erat, dubium Semelae Stimulaene vocetur; maenadas Ausonias incoluisse ferunt: quaerit ab his Ino quae gens foret. Arcadas esse 505 audit et Euandrum sceptra tenere loci; dissimulata deam Latias Saturnia Bacchas instimulat fictis insidiosa sonis: 'o nimium faciles, o toto pectore captae, non venit haec nostris hospes amica choris. 510 fraude petit, sacrique parat cognoscere ritum: quo possit poenas pendere pignus habet.' vix bene desierat, complent ululatibus auras thyiades, effusis per sua colla comis, iniciuntque manus puerumque revellere pugnant. 515 quos ignorat adhuc, invocat illa deos: 'dique virique loci, miserae succurrite matri.' clamor Aventini saxa propinqua ferit. adpulerat ripae vaccas Oetaeus Hiberas; audit, et ad vocem concitus urget iter: 520 Herculis adventu quae vim modo ferre parabant turpia femineae terga dedere fugae. 'quid petis hinc', (cognorat enim) 'matertera Bacchi? an numen, quod me, te quoque vexat?' ait. illa docet partim, partim praesentia nati 525 continet, et furiis in scelus isse pudet. Rumor, ut est velox, agitatis pervolat alis, estque frequens, Ino, nomen in ore tuum. hospita Carmentis fidos intrasse penates diceris et longam deposuisse famem. 530 liba sua properata manu Tegeaea sacerdos traditur in subito cocta dedisse foco. nunc quoque liba iuvant festis Matralibus illam; rustica sedulitas gratior arte fuit. 'nunc', ait 'o vates, venientia fata resigna, 535 qua licet: hospitiis hoc, precor, adde meis.' parva mora est, caelum vates ac numina sumit, fitque sui toto pectore plena dei; vix illam subito posses cognoscere, tanto sanctior et tanto, quam modo, maior erat. 540 'laeta canam: gaude, defuncta laboribus Ino' dixit, 'et huic populo prospera semper ades. numen eris pelagi: natum quoque pontus habebit. in vestris aliud sumite nomen aquis: Leucothea Grais, Matuta vocabere nostris; 545 in portus nato ius erit omne tuo, quem nos Portunum, sua lingua Palaemona dicet. ite, precor, nostris aequus uterque locis.' adnuerat, promissa fides; posuere labores, nomina mutarunt: hic deus, illa dea est. 550 Cur vetet ancillas accedere quaeritis? odit, principiumque odii, si sinat illa, canam. una ministrarum solita est, Cadmei, tuarum saepe sub amplexus coniugis ire tui. improbus hanc Athamas furtim dilexit; ab illa 555 comperit agricolis semina tosta dari: ipsa quidem fecisse negas, sed fama recepit: hoc est cur odio sit tibi serva manus. non tamen hanc pro stirpe sua pia mater adoret: ipsa parum felix visa fuisse parens. 560 alterius prolem melius mandabitis illi: utilior Baccho quam fuit illa suis. hanc tibi 'quo properas?' memorant dixisse, Rutili, 'luce mea Marso consul ab hoste cades.' exitus accessit verbis, flumenque Toleni 565 purpureum mixtis sanguine fluxit aquis. proximus annus erat: Pallantide caesus eadem Didius hostiles ingeminavit opes. Lux eadem, Fortuna, tua est, auctorque locusque; sed superiniectis quis latet iste togis? 570 Servius est, hoc constat enim: sed causa latendi discrepat, et dubium me quoque mentis habet. dum dea furtivos timide profitetur amores, caelestemque homini concubuisse pudet (arsit enim magno correpta cupidine regis, 575 caecaque in hoc uno non fuit illa viro), nocte domum parva solita est intrare fenestra, unde Fenestellae nomina porta tenet. nunc pudet, et voltus velamine celat amatos, oraque sunt multa regia tecta toga. 580 an magis est verum post Tulli funera plebem confusam placidi morte fuisse ducis: nec modus ullus erat, crescebat imagine luctus, donec eum positis occuluere togis? tertia causa mihi spatio maiore canenda est; 585 nos tamen adductos intus agemus equos. Tullia coniugio, sceleris mercede, peracto his solita est dictis exstimulare virum: 'quid iuvat esse pares, te nostrae caede sororis meque tui fratris, si pia vita placet? 590 vivere debuerant et vir meus et tua coniunx, si nullum ausuri maius eramus opus. et caput et regnum facio dotale parentis. si vir es, i, dictas exige dotis opes. regia res scelus est: socero cape regna necato, 595 et nostras patrio sanguine tingue manus.' talibus instinctus solio privatus in alto sederat: attonitum volgus in arma ruit: hinc cruor et caedes, infirmaque vincitur aetas: sceptra gener socero rapta Superbus habet. 600 ipse sub Esquiliis, ubi erat sua regia, caesus concidit in dura sanguinulentus humo. filia carpento, patrios initura penates, ibat per medias alta feroxque vias. corpus ut aspexit, lacrimis auriga profusis 605 restitit; hunc tali corripit illa sono: 'vadis, an exspectas pretium pietatis amarum? duc, inquam, invitas ipsa per ora rotas.' certa fides facti: dictus Sceleratus ab illa vicus, et aeterna res ea pressa nota. 610 post tamen hoc ausa est templum, monimenta parentis, tangere: mira quidem, sed tamen acta loquar. signum erat in solio residens sub imagine Tulli; dicitur hoc oculis opposuisse manum, et vox audita est 'voltus abscondite nostros, 615 ne natae videant ora nefanda meae.' veste data tegitur; vetat hanc Fortuna moveri, et sic e templo est ipsa locuta suo: 'ore revelato qua primum luce patebit Servius, haec positi prima pudoris erit.' 620 parcite, matronae, vetitas attingere vestes (sollemni satis est voce movere preces), sitque caput semper Romano tectus amictu qui rex in nostra septimus urbe fuit. arserat hoc templum: signo tamen ille pepercit 625 ignis; opem nato Mulciber ipse tulit. namque pater Tulli Volcanus, Ocresia mater praesignis facie Corniculana fuit. hanc secum Tanaquil, sacris de more peractis, iussit in ornatum fundere vina focum: 630 hinc inter cineres obsceni forma virilis aut fuit aut visa est, sed fuit illa magis. iussa foco captiva sedet: conceptus ab illa Servius a caelo semina gentis habet. signa dedit genitor tunc cum caput igne corusco 635 contigit, inque comis flammeus arsit apex. Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede Livia, quam caro praestitit ipsa viro. disce tamen, veniens aetas: ubi Livia nunc est porticus, immensae tecta fuere domus; 640 urbis opus domus una fuit spatiumque tenebat quo brevius muris oppida multa tenent. haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua. sustinuit tantas operum subvertere moles 645 totque suas heres perdere Caesar opes: sic agitur censura et sic exempla parantur, cum vindex, alios quod monet, ipse facit. 12. C N 13. D EID : NP ut vid. 648a Nulla nota est veniente die, quam dicere possis; Idibus Invicto sunt data templa Iovi. et iam Quinquatrus iubeor narrare minores. nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis. 'cur vagus incedit tota tibicen in Urbe? quid sibi personae, quid stola longa volunt?' sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit 655 (possim utinam doctae verba referre deae): 'temporibus veterum tibicinis usus avorum magnus et in magno semper honore fuit: cantabat fanis, cantabat tibia ludis, cantabat maestis tibia funeribus; 660 dulcis erat mercede labor. tempusque secutum quod subito gratae frangeret artis opus. adde quod aedilis, pompam qui funeris irent, artifices solos iusserat esse decem. exilio mutant Urbem Tiburque recedunt: 665 exilium quodam tempore Tibur erat. quaeritur in scaena cava tibia, quaeritur aris; ducit supremos nenia nulla toros. servierat quidam, quantolibet ordine dignus, Tibure, sed longo tempore liber erat. 670 rure dapes parat ille suo, turbamque canoram convocat: ad festas convenit illa dapes. nox erat, et vinis oculique animique natabant, cum praecomposito nuntius ore venit, atque ita "quid cessas convivia solvere?" dixit 675 "auctor vindictae nam venit ecce tuae." nec mora, convivae valido titubantia vino membra movent; dubii stantque labantque pedes. at dominus "discedite" ait, plaustroque morantes sustulit; in plaustro scirpea lata fuit. 680 adliciunt somnos tempus motusque merumque, potaque se Tibur turba redire putat. iamque per Esquilias Romanam intraverat urbem, et mane in medio plaustra fuere foro. Plautius, ut posset specie numeroque senatum 685 fallere, personis imperat ora tegi, admiscetque alios et, ut hunc tibicina coetum augeat, in longis vestibus esse iubet; sic reduces bene posse tegi, ne forte notentur contra collegi iussa venire sui. 690 res placuit, cultuque novo licet Idibus uti et canere ad veteres verba iocosa modos.' haec ubi perdocuit, 'superest mihi discere' dixi 'cur sit Quinquatrus illa vocata dies.' 'Martius' inquit 'agit tali mea nomine festa, 695 estque sub inventis haec quoque turba meis. prima, terebrato per rara foramina buxo, ut daret, effeci, tibia longa sonos. vox placuit: faciem liquidis referentibus undis vidi virgineas intumuisse genas. 700 "ars mihi non tanti est; valeas, mea tibia" dixi: excipit abiectam caespite ripa suo. inventam satyrus primum miratur, et usum nescit, et inflatam sentit habere sonum; et modo dimittit digitis, modo concipit auras, 705 iamque inter nymphas arte superbus erat: provocat et Phoebum. Phoebo superante pependit; caesa recesserunt a cute membra sua. sum tamen inventrix auctorque ego carminis huius: hoc est cur nostros ars colat ista dies.' 710 (14. E EN) 15. F Q : ST : D : F 710a Tertia nox veniet, qua tu, Dodoni Thyone, stabis Agenorei fronte videnda bovis. haec est illa dies qua tu purgamina Vestae, Thybri, per Etruscas in mare mittis aquas. 16. G C 714a Siqua fides ventis, Zephyro date carbasa, nautae: cras veniet vestris ille secundus aquis. 17. H C 18. A C 716a At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, et cinget geminos stella serena polos, tollet humo validos proles Hyriea lacertos; continua Delphin nocte videndus erit. 720 scilicet hic olim Volscos Aequosque fugatos viderat in campis, Algida terra, tuis; unde suburbano clarus, Tuberte, triumpho vectus es in niveis postmodo victor equis. 19. B C 724a Iam sex et totidem luces de mense supersunt, huic unum numero tu tamen adde diem. sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt: coepit Aventina Pallas in arce coli. 20. C C 728a Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem pellit, et e pratis uda pruina fugit: reddita, quisquis is est, Summano templa feruntur, tum cum Romanis, Pyrrhe, timendus eras. 21. D C 732a Hanc quoque cum patriis Galatea receperit undis, plenaque securae terra quietis erit, surgit humo iuvenis telis adflatus avitis, 735 et gemino nexas porrigit angue manus. notus amor Phaedrae, nota est iniuria Thesei: devovit natum credulus ille suum. non impune pius iuvenis Troezena petebat: dividit obstantes pectore taurus aquas. 740 solliciti terrentur equi, frustraque retenti per scopulos dominum duraque saxa trahunt. exciderat curru, lorisque morantibus artus Hippolytus lacero corpore raptus erat, reddideratque animam, multum indignante Diana. 745 'nulla' Coronides 'causa doloris' ait: 'namque pio iuveni vitam sine volnere reddam, et cedent arti tristia fata meae.' gramina continuo loculis depromit eburnis: profuerant Glauci manibus illa prius, 750 tum cum observatas augur descendit in herbas, usus et auxilio est anguis ab angue dato. pectora ter tetigit, ter verba salubria dixit: depositum terra sustulit ille caput. lucus eum nemorisque sui Dictynna recessu 755 celat: Aricino Virbius ille lacu. at Clymenus Clothoque dolent, haec fila teneri, hic fieri regni iura minora sui. Iuppiter, exemplum veritus, derexit in ipsum fulmina qui nimiae moverat artis opem. 760 Phoebe, querebaris: deus est, placare parenti: propter te, fieri quod vetat, ipse facit. 22. E C 23. F C 762a Non ego te, quamvis properabis vincere, Caesar, si vetet auspicium, signa movere velim. sint tibi Flaminius Trasimenaque litora testes 765 per volucres aequos multa monere deos. tempora si veteris quaeris temeraria damni, quintus ab extremo mense bis ille dies. postera lux melior: superat Masinissa Syphacem, et cecidit telis Hasdrubal ipse suis. 770 24. G C 770a Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis, et fugiunt freno non remorante dies. quam cito venerunt Fortunae Fortis honores! post septem luces Iunius actus erit. ite, deam laeti Fortem celebrate, Quirites: 775 in Tiberis ripa munera regis habet. pars pede, pars etiam celeri decurrite cumba, nec pudeat potos inde redire domum. ferte coronatae iuvenum convivia, lintres, multaque per medias vina bibantur aquas. 780 plebs colit hanc, quia qui posuit de plebe fuisse fertur, et ex humili sceptra tulisse loco. convenit et servis, serva quia Tullius ortus constituit dubiae templa propinqua deae. 25. H C 26. A C, postea NP 784a Ecce suburbana rediens male sobrius aede ad stellas aliquis talia verba iacit: 'zona latet tua nunc, et cras fortasse latebit: dehinc erit, Orion, aspicienda mihi.' at, si non esset potus, dixisset eadem venturum tempus solstitiale die. 790 27. B C 28. C C 790a Lucifero subeunte Lares delubra tulerunt hic ubi fit docta multa corona manu. tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim ante Palatini condidit ora iugi. 29. D F 794a Tot restant de mense dies quot nomina Parcis, cum data sunt trabeae templa, Quirine, tuae. 30. E C 796a Tempus Iuleis cras est natale Kalendis: Pierides, coeptis addite summa meis. dicite, Pierides, quis vos addixerit isti cui dedit invitas victa noverca manus. 800 sic ego. sic Clio: 'clari monimenta Philippi aspicis, unde trahit Marcia casta genus, Marcia, sacrifico deductum nomen ab Anco, in qua par facies nobilitate sua. par animo quoque forma suo respondet; in illa 805 et genus et facies ingeniumque simul. nec, quod laudamus formam, tu turpe putaris: laudamus magnas hac quoque parte deas. nupta fuit quondam matertera Caesaris illi: o decus, o sacra femina digna domo!' 810 sic cecinit Clio, doctae adsensere sorores; adnuit Alcides increpuitque lyram. Ovid The Latin Library The Classics Page