Ciuitas caesarea palestina id est iudaea milia viii.
Fit a tyro caesarea palestina milia lxxiii, mutationes ii, mansiones iii.
Ibi est balneus cornelii centurionis, qui multas elymosynas faciebat.
Inde est tertio miliario [586] mons syna, ubi fons est, in quem mulier est lauerit, grauida fit.
Ciuitas maximianopoli milia xviii
ciuitas isdradela milia x.
Ibi sedit achab rex et helias prophetauit; ibi est campus, ubi dauid goliat occidit.
Ciuitas scithopoli milia xii
[587] aser, ubi fuit uilla iob milia xvi
civitas Neapoli milia xv.
Ibi est mons agazaren: ibi dicunt samaritani abraham sacrificium obtulisse, et ascenduntur usque ad summum montem gradi numero mccc.
Inde ad pedem montis ipsius locus est, cui nomen est sechim.
Ibi est monumentum, ubi positus est [588] ioseph in uilla, quam dedit ei iacob pater eius.
Inde rapta est et dina filia iacob a filiis amorreorum.
Inde passus mille locus est cui nomen sechar, unde descendit mulier samaritana ad eundem locum, ubi iacob puteum fodit, ut de eo aquam impleret, et dominus noster iesus christus cum ea locutus est; ubi sunt et arbores platani, quas plantauit iacob, et balneus, qui de eo puteo lauatur.
Inde milia xxviii euntibus hierusalem in parte sinistra est uilla, quae dicitur bethar.
Inde passus mille est locus, ubi iacob, cum iret in mesopotamiam, addormiuit, et ibi est arbor amigdala, et uidit uisum et angelus cum eo luctatus est.
Ibi fuit rex hieroboam, ad quem missus propheta, ut conuerteretur ad deum [589] excelsum; et iussum fuerat prophetae, ne cum pseudoprophetam, quem se cum rex habebat, manducaret, et quia seductus est a pseudopropheta et cum eo manducauit rediens, occurrit prophetae leo in uia et occidit eum.
Inde hierusalem milia xii.
Fit a caesarea palestina hierusalem usque milia cxvi, mansiones iiii, mutationes iiii.