Inde hierusalem milia xii.
Fit a caesarea palestina hierusalem usque milia cxvi, mansiones iiii, mutationes iiii.
Sunt in hierusalem piscinae magnae duae ad latus templi, id est una ad dexteram, alia ad sinistram, quas salomon fecit, interius uero ciuitati sunt piscinae gemellares quinque porticus habentes, quae appellantur behtsaida.
Ibi aegri multorum annorum sanabantur.
Aquam autem habent hae piscinae in modum coccini turbatam.
Est ibi et cripta, ubi salomon daemones torquebat.
Ibi est anglus [590] turris excelsissimae, ubi dominus ascendit et dixit ei is, qui temptabat eum, et ait ei dominus: non temptabis dominum deum tuum, sed illi soli seruies.
Ibi est et lapis angularis mangus, de quo dictum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est ad caput anguli.
Et sub pinna turris ipsius sunt cubicula plurima, ubi salomon palatium habebat.
Ibi etiam constat cubiculus, in quo sedit et sapientiam descripsit; ipse uero cubiculus uno lapide est tectus.
Sunt ibi et excepturia magna aquae subterraneae et piscinae magno opere aedificatae.
Et [591] in aede ipsa, ubi templum fuit, quem salomon aedificauit, in marmore ante aram sanguinem zachariae ibi dicas hodie fusum; etiam parent uestigia clauorum militum, qui eum occiderunt, per totam aream, ut putes in cera fixum esse.
Sunt ibi et statuae duae hadriani; est et non longe de statuas lapis pertusus, ad quem ueniunt iudaei singulis annis et unguent eum et lamentant se cum gemitu et uestimenta sua scindunt et sic recedunt.
Est ibi et domus ezechiae regis iudae.