Anonymous: Bordeaux Itinerary

333 CE

www.christusrex.org

- Annotations   ·   No Other Contributors   ·   Out of copyright   ·   Cloned 1 time

Item exeuntibus hierusalem, ut ascendas sion, in parte sinistra [592] et deorsum in ualle iuxta murum est piscina, quae dicitur siloa; habet quadriporticum; et alia piscina grandis foras. Haec fons sex diebus atque noctibus currit, septima uero die est sabbatum: in totum nec nocte nec die currit. In eadem ascenditur sion et paret ubi fuit domus caifae sacerdotis, et columna adhuc ibi est, in qua christum flagellis ceciderunt. Intus autem intra murum sion paret locus, ubi palatium habuit dauid. Et septem synagogae, quae illic fuerunt, una tantum remansit, reliquae autem arantur et seminantur, sicut isaias propheta [593] dixit. Inde ut eas foris murum de sion, euntibus ad portam neapolitanam ad partem dextram deorsum in ualle sunt parietes, ubi domus fuit siue praetorium pontii pilati; ibi dominus auditus est, antequam pateretur. A sinistra autem parte est monticulus golgotha, ubi dominus crucifixus est. [594] Inde quasi ad lapidem missum est cripta, ubi corpus eius positum fuit et tertia die resurrexit; ibidem modo iussu constantini imperatoris basilica facta est, id est dominicum, mirae pulchritudinis habens ad latus excepturia, unde aqua leuatur, et balneum a tergo, ubi infantes lauantur. Item ad hierusalem euntibus ad portam, quae est contra orientem, ut ascendatur in monte oliueti, uallis, quae dicitur iosafath, ad partem sinistram, ubi sunt uineae, est et petra ubi iudas scarioth christum tradidit: a parte uero [595] dextra est arbor palmae, de qua infantes ramos tulerunt et ueniente christo substrauerunt. Inde non longe quasi ad lapidis missum sunt monumenta duo monubiles mirae pulchritudinis facta: in unum positus est isaias propheta, qui est uere monolitus, et in alio ezechias rex iudaeorum. Inde ascendis in montem oliueti, ubi dominus ante passionem apostolos docuit: ibi facta est basilica iussu constantini. Inde non longe est monticulus, ubi dominus ascendit orare et apparuit illic moyses et helias, quando petrum [596] et iohannem se cum duxit.